Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 297  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] si iustitiarii venerint37 personaliter ad comitatum illum. Et sciendum quod
[002] primi iuratores qui ignorant non dant neque auferunt.> <Quia ius
[003] merum revertitur ad dominum capitalem cum sit pro herede, et ideo
[004] nullus esse poterit heres propinquior licet propinquus quoad seisinam,
[005] quia nulli descendit ius merum.> Item si iuratores dicant quod ille38
[006] qui petit fratrem habet antenatum in partibus transmarinis ut credunt,
[007] sed nesciunt39 utrum mortuus fuerit vel non, sed bene dicant quod si
[008] mortuus esset iste40 qui petit esset heres propinquior, per officium iudicis
[009] detur seisina petenti sub tali condicione, quod si frater antenatus vivus
[010] redierit quod frater postnatus qui petit sine placito restituat41 ei seisinam
[011] suam cum redierit, et sic erit in pendenti seisina fratris postnati donec
[012] de morte fratris antenati constiterit. De hac materia habetis42 de43 itinere
[013] Willelmi de Ralegha in comitatu Bukinghamiæ, assisa mortis,44 si Ricardus
[014] Faber. Et quid si frater postnatus sic moriatur seisitus relictis heredibus
[015] infra ætatem existentibus, et tunc redeat frater antenatus? Vel si heredes
[016] sint plenæ ætatis, quæritur an sine iudicio possint expelli. Videtur45
[017] quod bene possunt,46 quia pater eorum qui seisitus obiit nullum feodum
[018] habuit in vita fratris47 antenati nisi condicionale.

Si felonia obiecta fuerit.


[020] ITEM cadit assisam propter feloniam obiectam et convictam, ut si ante-
[021] cessor cuius seisina petitur vel ille qui petit per assisam vel alius
[022] heres intercedens qui antecessorem supervixerit, vel si utlagatus fuerit
[023] propter contumaciam licet de felonia non convictus, vel si convictus
[024] fuerit et ad pacem restituatur, cadit assisa. Et quamvis quis1 feloniam
[025] fecerit et antequam convincatur obierit, forte ante mortem patris vel
[026] alterius antecessoris de cuius morte assisam protulerit, procedit assisa
[027] et non remanebit.

Si duo petant per assisam versus unum.


[029] ITEM differtur assisa ut si duo petant unum et idem tenementum versus
[030] eundem per assisam, ad ultimam seisinam erit recurrendum, et differri
[031] debet prima usque ad captionem secundæ,2 quia non debet unus de eodem
[032] tenemento duobus respondere simul, et hoc sive petant de seisina unius
[033] antecessoris vel duorum. Et si de seisina duorum, primo debet procedere
[034] assisa de seisina eius qui ultimo obiit seisitus: ut de itinere abbatis de
[035] Radinge in comitatu Herefordiæ3 anno regis Henrici quinto incipiente
[036] sexto, assisa mortis, si Laurentius Galant.4 Item cadit assisa propter



Notes

37. voluerint, OA, CE.

38. ipse, LA, MC.

39. nesciant, OA, CE, LA.

40. ille, MC, LA.

41. restituet, OC, MG.

42. Om., OA, LA; invenitur, MG.

43. in, MA, MB, MC, LA.

44. m. etc., MC, LA.

45. et v., OA, OB, CE, MA.

46. possint, OA, CE, LA, MC.

47. patris, OA; f. sui, OC, MG.

1. Om., LA, MC.

2. assisæ, OB, MA, MB.

3. Hertfordiæ, OC, CM.

4. Galunt, Galent., Garlaunt, de Galam, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College