Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 296  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] servitio nisi tantum in tenemento. Si autem petat tenementum ubi
[002] tenens18 nihil habet nisi servitium, responderi19 potest quod nihil clamat
[003] in tenemento nisi tantum in servitio et homagio vel in neutro, et ideo
[004] sine die. De hac materia habetis in20 itinere abbatis de Radinge et Martini
[005] de Pateshilla in comitatu Warrewickiæ, assisa mortis, si Willelmus Turpyn
[006] Item cadit assisa si dicat petens quod petit id quod tenens tenet in21
[007] dominico in22 dominico,24 et id quod tenet23 in servitio in25 servitio:26 non
[008] valet, quia oportet petentem ita petere quod27 tali modo per omnia,
[009] secundum quod antecessor inde28 seisitus fuerit die quo obiit, scilicet
[010] totum in dominico29 secundum formam brevis. Item cadit assisa si petens
[011] petat per assisam quod per iudicium amisit, quia cadit assisa propter
[012] exceptionem rei iudicatæ, et agat si voluerit de falso iudicio. De hac
[013] materia invenitur in rotulo de placitis quæ sequuntur regem anno regis
[014] Henrici vicensimo primo comitatu Eboraci, assisa mortis si Stephanus de
[015] Pulthorpe. Item cadit assisa propter incertitudinem, ut si ille qui petit
[016] nesciat iuratoribus rem petitam ostendere vel designare, nec quid nec
[017] f.272b] quantum petierit30 nec ubi nec in quo loco. Item remanet assisa
[018] propter assisam quæ præcessit inter easdem personas de eodem tenemento
[019] et de eadem seisina, quia assisa super assisam capi non debet, secundum
[020] quod inferius plenius dicetur. Item cadit assisa propter plurium heredum
[021] coniunctionem qui sunt quasi unus heres et unum ius habentes, sive sint
[022] petentes sive tenentes, si omnes in brevi non nominentur, secundum quod
[023] inferius dicetur in tractatu de exceptionibus. Item petens nihil capiat
[024] per assisam ubi iuratores ipsum non cognoverint, vel31 si cognoverint32
[025] personam, nesciunt si sit heres vel non, vel si sciverint quod sit heres,
[026] nesciunt tamen utrum propinquus vel remotus, quia quotienscumque
[027] dubitatur an quid sit, perinde est ac si non esset illud: et quia si iuratores
[028] nihil sciverint vel dubitaverint nihil probant dictum petentis, et sic
[029] deficit probatio licet ius non deficiat. <Sed33 si probari possit aliquo
[030] modo, ut si talis natus fuerit in aliquo comitatu ubi breve domini regis
[031] non34 currat, mittant iustitiarii de consilio curiæ ad comitatum in quo
[032] talis natus fuerit ad inquirendum veritatem super articulo illo tantum,
[033] et inquisita veritate procedat35 iudicium36 pro vel contra. Breve quidem
[034] tale est: Vicecomiti salutem. Scias quod cum assisa mortis antecessoris
[035] summonita esset etcetera, et sic totum factum de hac materia supra de
[036] assisa novæ disseisinæ, et sine brevi poterit negotium et inquisitio fieri,



Notes

18. petens, MC, LA.

19. respondere, MSS. var.

20. de, OB, MA, MB, MG.

21-24. Om., OA, CE, OB, MA, MB.

22-23. Om., MG, CM, LA, MC.

25-26. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

27. et, OC, MG, LA.

28. Om., OB, MA, MB.

29. dominicis, MC, LA.

30. Om., OB, MA, MB, CE, MC.

31-32. Om., OB, MA, LA.

33. et, OC, MG.

34. Om., OA, CE, CM, MC.

35. procedant, V, OA, MG; probant, OC.

36. iustitiarii, OC, MG; iud. (iudices?), OA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College