Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 295  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] heres propinquior alia31 vice movit ei litem de eadem terra et tunc remisit
[002] ius, vel si hoc fecerit sine lite non refert, dum tamen probari possit quocumque
[003] modo. Item si per iudicium vel concordiam ei remansit tenementum.
[004] Item cadit assisa si ordo brevium non servetur, ut si cum primo
[005] egerit per breve de recto et postea agere velit per assisam. Item non iacet
[006] inter fratrem antenatum et postnatum cum postnatus in seisina fuerit,
[007] nec32 e converso de morte fratris medii et ubi antenatus non possit esse
[008] f.272] heres et dominus, cum locum ibi habeat breve de recto et non
[009] assisa mortis.1 Ut de itinere episcopi Dunelmensis et Martini de Pateshilla
[010] in comitatu Eboraci anno regis Henrici tertio, assisa mortis,2 si Rogerus
[011] de Amundeville. Item non iacet assisa ubi petitur per assisam tenementum
[012] in dominico ab eo qui nihil habet in dominico nisi tantum servitium. Ut
[013] de itinere abbatis de Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu Herefordiæ,3
[014] assisa mortis,4 si Willelmus Nowel. Item cadit assisa propter
[015] confirmationem factam ab eo qui irritare posset donum et revocare, nisi
[016] petens ipse docere possit manifeste quod antecessor suus de cuius morte
[017] profert assisam seisitus fuerit de terra illa et inde seisitus obierit. Item
[018] cadit assisa propter consuetudinem loci, ut in civitatibus, burgis et5
[019] villis et6 terris et tenementis quæ sunt de perquisito, sicut in civitate
[020] Londoniæ et alibi de terris et tenementis quæ vendi possunt sicut catallum.
[021] De aliis vero quæ hereditarie descendunt bene iaceret assisa, quia
[022] legari non possunt non magis quam aliæ terræ forinsecæ in quibus iacere
[023] deberet7 assisa, nec videtur ratio quare non. Re vera terminatum est quod
[024] potest legare ut catallum, tam hereditatem8 quam perquisitum, per
[025] barones Londoniæ et burgenses Oxoniæ. Et ideo verum est quod in
[026] burgis non iacet assisa mortis antecessoris. Item nec in dominicis domini
[027] regis iacet assisa mortis antecessoris9 nec10 novæ disseisinæ, quia non est
[028] ibi liberum tenementum sed villenagium privilegiatum, nec etiam breve
[029] de recto,11 quia loco omnium accipitur parvum breve secundum consuetudinem
[030] manerii vel aliud breve formatum, licet aliquando iacet12 in
[031] membris. Ut de itinere abbatis de Radinge et Martini de Pateshilla in
[032] comitatu Leycestriæ, assisa mortis,13 si Gilbertus.14 Item cadit assisa si
[033] petatur tenementum vel servitium per assisam ab eo qui nihil clamat in
[034] tenemento. Item si petat tenementum in dominico ab eo qui nihil tenet
[035] nisi in servitio et homagio. Item si partim15 petat in servitio de eo qui
[036] tenet tenementum in dominico, responderi16 potest17 quod nihil clamat in



Notes

31. vel alia, OC, MG.

32. Om., OC, MG.

1. de morte, OC, MG; m. antecessoris, MA, CM, MC, LA.

2. m. antecessoris, MA, CM.

3. Hertfordiæ, OA, LA, MC.

4. m. antecessoris, MA, CM.

5. Om., LA, MC.

6. Om., LA, MC.

7. debet, LA, MC.

8. hereditas, V; hereditatis, OC, MG.

9. Om., OA, CE, MG.

10. Om., MC, LA.

11. r. magnum, OC, MG, CM, MC, LA.

12. iaceat, OA, LA, MC.

13. m. antecessoris, MA, CM.

14. G. etc., MC, LA.

15. partem, OC, MG; om., CM.

16. respondere, MC, LA.

17. poterit, OB, MA, MB, CE; om., CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College