Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 294  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] solemnitate incipit tenens possidere ex ipsa conventione, quia si in feodo,
[002] ius quod descendere deberet heredi statim descendit possessori. Et eodem
[003] modo dici poterit de terra data pignori, quod remaneat creditori si pecunia
[004] sua die soluta non fuerit vel certæ personæ a certa persona etiam sine die
[005] ut supra. Et etiam quod creditor incipit possidere in feodo in ipsa morte
[006] debitoris si sine die, vel in crepusculo si ad diem cum tota dies cedat
[007] solventi: et ita eodem modo ut prius statim et sine mora descendit ius
[008] merum ipsi creditori. Item si quis petat per assisam versus uxorem quæ
[009] tenet nomine dotis id quod plus tenet quam ad ipsam pertineat14 tenere
[010] nomine dotis, quia ibi locum habet admensuratio.15

Ubi non iacet assisa mortis antecessoris.16


[012] ITEM non iacet assisa si soror petat per assisam versus nepotem filium
[013] sororis suæ, cui si replicando obiectum fuerit quod heres esse non possit
[014] eo quod pater suus villanus fuerit, si nepos dicat quod ipse liber sit et
[015] heres legitimus matris suæ17 et etiam heres ipsius amitæ petentis, non
[016] iacebit assisa quia ista responsio spectat ad ius. Ut de itinere Martini de
[017] Pateshilla in comitatu Lincolniæ anno regis Henrici decimo, assisa mortis,18
[018] si Agnes filia Eliæ19 de Beningworthe.20 Item remanet assisa si mulieri
[019] petenti per assisam obiciatur quod sororem habuit,21 de qua sunt pueri
[020] superstites qui tantundem iuris habent quantum habet illa quæ petit.
[021] Ad quod si respondeat quod tales pueri villani sint22 et ex villano progeniti,
[022] licet hoc aliquo modo constiterit, assisa remanebit quia hoc totum pertinet
[023] ad ius, ut supra de eodem. Ut de itinere Willelmi de Ralegha in23
[024] comitatu Bukinghamiæ, assisa mortis,24 si Henricus Bussel. Item impeditur
[025] assisa si petenti per assisam obiciatur quod pater suus villanus
[026] fuit, et ipse contra quod statu liber fuit et statu liber obiit et extra potestatem
[027] domini sui, et quia petitus in servitutem25 perquisivit sibi breve
[028] de pace usque ad adventum iustitariorum et pacem habuit, sed26 ante
[029] adventum eorum obiit in statu libero, et sic processit assisa non obstante
[030] ille exceptione. Item si frater antenatus filium habuerit vel filiam vel27
[031] nepotem vel neptem, et frater postnatus de morte fratris medii petat per
[032] assisam versus extraneam personam, si filius28 vel alii heredes ex fratre
[033] antenato mortuo producantur, vel aliquo modo constiterit quod tales
[034] extiterint per iuratores cum sacramento vel sine, cadit assisa. Si autem
[035] non producantur vel constare non possit quod tales extiterint, vel forte
[036] iuratores dubitaverint utrum ita sit vel29 non, tunc inter partes30 procedet
[037] assisa. Item cadit assisa si tenens excipiat quod ille qui petit vel alius



Notes

14. pertinet, LA, MC.

15. mensuratio, OB, MB, CE, Y.

16. antecessorum, OA, CE.

17. Om., OB, MA, MB.

18. m. antecessoris, MA, MC, LA.

19. Evæ, MC, LA.

20. Benyngton., LA, MC.

21. habuerit, MSS. var.

22. sunt, OB, MA, MB, CM, MG.

23. Om., OB, MA, MB, CM.

24. m. antecessoris, MA, MC, MG, CM, LA.

25. servitute, MC, LA.

26. si, OC, MG, CM.

27. Om., MSS. var.

28. filii, OB, MA, MB.

29. nec, LA, MC.

30. eos, MA, MB; om., OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College