[001] tali et heredi vel filiæ sicut sequelæ suæ assisa mortis antecessoris3 de [002] tenemento de quo pater sic obiit seisitus ut de feodo. Filio4 vero alicuius5 [003] vel filiæ villani sub potestate domini sui sine manumissione in villenagio [004] manenti, si perquisitum fecerit extra villenagium nullum habebit heredem [005] nisi dominum suum, dum tamen in vita villani in manum suam ceperit [006] illud tenementum vel post mortem. Item si soror contra sororem petat [007] per assisam tenementum quod descendat a communi stipite, excipi poterit [008] a sorore tenente quod assisa non iacet propter paritatem iuris, cum quælibet [009] illarum quoad seisinam et quoad ius sit heres propinquior, et ideo [010] quod agi oporteat6 de iure per breve de proparte. Item si duæ sorores [011] petant simul per assisam quarum una sit legitima et altera bastarda, et [012] cum iuratores hoc testati fuerint et quod una illarum ante sponsalia nata [013] fuit7 et alia post, nihilominus procedet assisa et utraque per assisam [014] recuperabit salvo iure cuiuslibet in posterum, et ita quod soror legitima [015] cum voluerit et ad ætatem pervenerit agat contra sororem per breve de [016] recto, et opponat bastardiam sorori tenenti replicando. Ut de itinere [017] Martini de Pateshilla in comitatu Suffolciæ, assisa mortis antecessoris8 [018] de quadam Mabilia et Iohanna. Illud etiam dici poterit ut videtur de [019] villano participe cum liberis, quia eadem ratio et idem ius. <Secundum [020] quod in comitatu Cornubiæ observatur de consuetudine quæ talis est, [021] quod si liber homo ducat nativam aliquam in uxorem ad liberum tenementum [022] et liberum torum, si ex eis duæ procreantur filiæ una erit libera [023] et alia villana, quia ibi partiti sunt pueri inter liberum patrem et dominum [024] uxoris villanæ, sed in hoc casu videtur quod ita debeat observari ut [025] supra.> Item potest tenens respondere heredi petenti per assisam et [026] concedere quod heres sit, sed seisinam habere non possit ante tempus: [027] ut de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Bukinghamiæ, assisa mortis [028] antecessoris,9 si Alicia. Ad quod replicari poterit a petente quod tenementum [029] illud retinere non poterit per legem Angliæ quia prolem non habuit [030] cum uxore, et si pueros habuit, convicti sunt ad bastardos. Item si pueri [031] mortui sint10 in utero vel nati monstruosi. Item si concedatur quod talis [032] obiit seisitus ut de feodo, tamen heredes nihil capere potuerunt11 per [033] assisam, quia antecessore mortuo tenens quod prius tenuit ad terminum [034] statim12 ex conventione et pacto incontinenti apposito incepit possidere [035] ad vitam vel in feodo. Et unde si heres inceperit per assisam petere, [036] obstat13 ei imperpetuum vel ad tempus exceptio conventionis, quia statim [037] f.271b] et sine mora in morte ipsius antecessoris sine tempore vel aliqua