[001] quædam breve perimunt et quædam assisam. Si autem breve perimant [002] propter errorem, tunc fiat ut supra de aliis assisis. Videndum est igitur [003] quando et per quas exceptiones cadat34 assisa imprimis. Et sciendum [004] quod respondere poterit tenens et excipere quod licet omnes articuli [005] supra dicti in brevi contenti veri sint, tamen ille qui nunc petit ut heres [006] propinquior non habet actionem per assisam quia alius heres propinquior [007] ante ipsum petentem intercedens, et qui antecessorem communem de [008] cuius morte nunc petens profert assisam supervixit licet seisinam non [009] haberet, totum ius suum in possessione et in proprietate quod ei descendit, [010] vel descendere potuit, remisit et quietum clamavit prædicto tali tenenti: [011] et inde35 habeat probationem, cartam vel assisam. Ad quod habeat petens [012] si possit replicationem.36 Item potest tenens37 excipere et respondere quod [013] sine domino rege non debet respondere quia terram illam tenet de dono [014] domini regis ut in seriantia, vel ut de eschæta sua vel alio modo, quo casu [015] requirenda erit voluntas ipsius domini regis. Item eodem modo si de alio [016] teneat quam de domino rege, si confirmationem habeat ipsius domini [017] regis, dum tamen per talem confirmationem teneretur dominus rex ad [018] excambium, sine eo non respondebit. Si38 autem non teneatur ad excambium [019] sine eo respondebit.39 Item dicere potest et excipere quod terram [020] illam tenet de dono alicuius post mortem talis antecessoris sicut alicuius [021] fratris ipsius petentis antenati. Si replicetur quod donare non potuit, [022] triplicetur quod pater eorum communis dedit, et licet donum non valeret [023] quasi imperfectum, quia talis antecessor donator seisitus obiit, ille frater [024] antenatus licet seisinam non haberet illud donum patris sui confirmavit, [025] f.271] et quod ab initio invalidum fuit quia imperfectum, per confirmationem [026] validum fecit et perfectum quia confirmatio supplevit defectum. [027] Item respondere poterit quod terram illam tenet de dono antecessoris de [028] cuius morte petens profert assisam. Quo casu si replicetur quod in vita [029] talis numquam seisinam habuit, triplicari poterit a tenente quod ille [030] petens donum patris vel alterius antecessoris, licet non plenum vel non [031] perfectum, tamen sicut aliquod et inceptum confirmavit. Item respondere [032] poterit quod pater petentis per assisam villanus fuit, et ideo quod heres [033] esse non possit.1 Ad quod si replicetur a petente quod licet talis antecessor [034] suus villanus esset, tamen liberatus fuit a villenagio cum tota sequela sua [035] quocumque modo liberationis, et cum patri vel alteri antecessori suo [036] competeret assisa novæ disseisinæ si a tenemento2 illo disseisitus esset [037] et per assisam recuperare posset, eadem ratione competere deberet filio