Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 291  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iuratam, per hoc terminabitur negotium de seisina. Item dicere poterit
[002] quod non obiit seisitus antecessor, quia longe ante mortem suam fuit
[003] disseisitus et sibi perquirere noluit in vita sua propter suam16 negligentiam,
[004] vel non potuit propter suam impotentiam, et sic cadit in assisam mortis
[005] antecessoris17 finis factus assisa18 novæ disseisinæ. <Item respondere
[006] poterit quod ille de cuius morte profert assisam vivus sit.>

Si talis propinquior heres.


[008] ITEM ad hoc quod dicit propinquior heres excipi potest et responderi quod
[009] alius est propinquior, licet ipse petens propinquus sit, vel propter ætatem
[010] vel sexum ut supra. Item dicere potest quod si talis sit propinquior alius
[011] est adeo propinquus cum terra sit partibilis, et qui non nominatur in
[012] brevi. Item dicere potest quod ille qui petit sicut heres propinquior nec19
[013] potest esse propinquior20 neque propinquus neque remotus quia villanus,
[014] et sic cadit21 in assisam mortis antecessoris quæstio status, et qualiter
[015] determinari debeat22 illa exceptio perpendi poterit ut supra in tractatu
[016] f.270b] de nova disseisina. <Si quis in actione proprietatis per breve
[017] de recto petierit id quod quis tenuerit in dominico in23 dominico,24 et id
[018] quod in servitio in25 servitio,26 id quod semel in servitio petierit numquam
[019] postea petere poterit27 in dominico. Secus tamen est in causa possessionis,
[020] ut si quis petat per assisam mortis antecessoris, poterit petens corrigere
[021] errorem, et non tenet talis replicatio in causa proprietatis.>

Item talis tenet.


[023] ITEM quam terram talis tenet: ad quod excipi poterit et responderi a
[024] tenente quod totam non teneat cum tota ab eo petatur, nec in tenemento
[025] nec28 eius pertinentiis, sicut illam petit nec sicut antecessor illam tenuit.
[026] Item si dicat quod totum tenementum non teneat sed alius talis, et ex
[027] adverso respondeatur quod ille talis sit villanus ipsius tenentis et de eo
[028] teneat29 in villenagio, nisi ille qui hoc exceperit statim habeat probationes
[029] ad manum, parentes vel alias,30 recedet tenens quietus de hoc brevi. Ut
[030] de itinere abbatis de Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu Warrewickiæ,
[031] assisa mortis si Frehericus.31

Exceptio si petens remisit vel confirmavit postquam ius ad eum descendit.


[033] PRÆTER responsiones et exceptiones quæ nascuntur ex articulis brevis
[034] sunt32 aliæ33 exceptiones plures quasi extra vagantes, quæ proveniunt a
[035] casu sive ab eventu, et quarum quædam differunt assisam ad tempus et



Notes

16. Om., OB, MA, MB.

17. Om., OA, OB, OC, CE, LA, MG.

18. assisæ, V, MG.

19. non, OB, MA, MB, CM, LA, Y.

20. heres p., OB, MA, MB, Y.

21. Om., OB, MA, MB.

22. debet, OB, MA, MB, CE, Y.

23-24. Om., OC, CM, MC.

25-26. Om., OC, CM.

27. potest, MC, MG.

28. nec in, OB, MA, MB, CM, Y.

29. tenet, OC, MG.

30. alios, OC, CM, MC.

31. Henricus; fre. Henricus, MSS. var.

32-33. Om., LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College