[001] quod caperetur35 assisa, et si iuratores dicerent quod Eudo obiit seisitus [002] f.270] ut de feodo et Walterus recuperasset seisinam suam, et quod [003] Ranulfus expectaret usque ad ætatem Rogeri et tunc haberet recuperare [004] suum versus Rogerum de warantia.> Item dicitur in tali villa. Ad quod [005] respondeatur ut supra de nova disseisina si error in brevi inveniatur.
Item die quo obiit.
[007] ITEM ad1 hoc quod dicit die quo obiit, excipi poterit et responderi quod [008] licet antecessor aliqua hora diei esset in seisina, tamen non obiit seisitus [009] quia cum mane vel aliqua2 hora esset in seisina, eodem die dedit terram [010] illam tali hora tertia et obiit hora nona. Item longe ante mortem suam [011] dimisit se et terram illam dedit tenenti ei qui nunc tenet per cartam suam [012] quam profert, et ita quod finis factus fuit in curia domini regis et cirographum [013] per breve de warantia cartæ, et ita quod prædictus antecessor [014] in curia domini3 regis recognovit donum et warantizavit ei terram illam, [015] sicut illam quam tenuit et habuit de dono suo. Ad quod vero4 potest [016] petens replicare et dicere quod quidquid tenens dicat de dono5 vel6 carta, [017] numquam seisinam habuit per donum nec per cartam illam, sed ille qui [018] donasse debuit semper in seisina remansit post cartam sicut ante et [019] numquam statum mutavit sed ita obiit seisitus ut de feodo, et inde ponit [020] se super assisam. Dicere etiam poterit quod finis et cirographum ei nocere [021] non debeant7 cum8 dependeant9 ex dono quod10 principale esse debuit, [022] quod quidem nullum est, et cum principale non subsistat ea quæ sequuntur [023] locum habere non debent. Item dicere poterit et firmare intentionem [024] suam, quod breve de warantia cartæ per falsi11 suggestionem fuit impetratum [025] de12 hoc quod dedit curiæ domini regis intellegi quod fuit in [026] seisina et non fuit, et unde cirographum quod subsequitur ex tali falsitate [027] et deceptione valere non debet. Item nec recognitio facta ab eo qui donasse [028] debuit, quod talis fuit in seisina cum non esset, valere debet quia [029] non convenit naturæ confessio neque veritati, et quod talis ita obiit [030] seisitus petat13 assisam. Ad quod si tenens se tenuerit ad finem et de [031] replicatione petentis se noluerit ponere in assisam, indefensus remanebit [032] et sic amittet per iudicium sine iurata vel assisa. Indefensus enim esse [033] poterit petens contra tenentem quoad exceptionem eodem modo quo et [034] tenens contra petentem quoad actionem, si actioni sive intentioni petentis [035] respondere noluerit. Et illud idem dici poterit de replicatione et14 triplicatione15 [036] et ulterius. Cum autem tenens gratis se posuerit in assisam vel