Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 289  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] unam carucatam nisi illam teneat sicut antecessor illam tenuit, strictam
[002] vel largam. Item quod dicitur de tenemento dici debet de pertinentiis,
[003] quod25 sicut12 antecessor27 tenementum26 illud tenuit cum pertinentiis et
[004] quas habuit quando obiit, tales peti possunt, ut si prius dedit ante mortem
[005] advocationem, talis advocatio non debet nominari inter pertinentias quas
[006] habuit quando obiit. Et in hoc casu videndum erit si tenens non teneat,
[007] quod aliquando tenuit post mortem antecessoris, quando desiit possidere,
[008] utrum videlicet ante impetrationem vel post vel ante litem inceptam vel
[009] post, et ita quod in mora non extiterit, excepto eo quod si erga dominum
[010] capitalem petierit per assisam, sive totum tenuerit sive partem, procedet
[011] assisa quandocumque desierit possidere, dum tamen alius in seisina sit
[012] per ipsum de hoc quod defuerit, de quo si29 dubitetur inquiri poterit per
[013] assisam: ut de itinere Martini de Pateshilla in comitatu Warrewickiæ anno
[014] regis Henrici quinto. Item si tenuit et dolo desiit possidere mutandi
[015] iudicii causa propter litem futuram cum impetratum sit vel inceptum, pro
[016] possessore habebitur, et tam ille quam ille ad quem res translata fuerit
[017] simul vel eorum alter poterit conveniri pro voluntate petentis.30 <Et ideo
[018] cum per talem translationem post impetrationem non desinat possidere,
[019] numquam mutare poterit causam possidendi nec feodum sibi facere per
[020] talem feoffamentum, et semper erit ut custos. Et ideo si post tale feoffamentum
[021] obierit herede suo infra ætatem existente qui vocatus fuerit ad
[022] warantum, non expectabitur ætas quia antecessor suus non mutavit
[023] causam possidendi per talem translationem. Sumi poterit exemplum de
[024] brevi de ingressu post disseisinam ubi in vitam disseisiti assisa arramiata
[025] est et visus terræ factus est,31 vel sine clausulis illis, non expectatur ætas
[026] heredis disseisitoris, quod quidem fieret nisi assisa esset arramiata cum
[027] posset. Et etiam quamvis assisa mortis32 arramiata non esset erga dominum
[028] capitalem, tamen si alienaverit, et maxime dum heres fuerit infra
[029] ætatem, et inde feoffaverit aliquem, et mortuo domino capitali, heres
[030] domini capitalis vocetur ad warantum per cartam patris sui, propter hoc
[031] non remanebit assisa capienda, sed capienda erit tali modo quod si petens
[032] recuperet salva sit tenenti warantia sua cum heres domini capitalis ad
[033] ætatem pervenerit. Ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu
[034] Norfolciæ anno regis Henrici duodecimo assisa mortis,33 si Eudo pater
[035] Walteri, de sex et triginta acris terræ cum pertinentiis in Esterburgh,
[036] quam terram Ranulfus de Braham tenuit, qui vocavit inde34 ad warantum
[037] Rogerum le Bygod qui tunc fuit infra ætatem ct per cartam Henrici
[038] Bygod comitis Norfolciæ patris ipsius Rogeri, et ubi consideratum fuit



Notes

27. Om., MG, CM.

25-26. quia, OC, MG; quia sicut, Y; sicut, CM.

27-28. Om., OB, MA, MB.

29. Om., OB, MA, MB.

30. p. casus Corbin, MC, OA (marg.).

31. Om., OC, MG.

32. m. antecessoris, V, MG.

33. m. antecessoris, V, MG.

34. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College