Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 28  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] remedium per assisam licet eiectus non fuit personaliter in propria persona
[002] vel per procuratorem, sed cum nemine in seisina relicto a seisina recesserit,
[003] et cum reversus fuerit non admittatur vel14 repellatur. Item competit ei
[004] querela et remedium per assisam si quis in alieno uti voluerit cum ius non
[005] habuerit, et contra domini voluntatem. Et eodem modo si dominum non
[006] permiserit uti in suo, ut supra dictum est in principio. Item competit ei
[007] querela et remedium per assisam si quis disseisitus fuerit ab aliquo per
[008] iudicium quod tamen sit iniustum. Item competit ei querela et remedium
[009] per assisam qui furiosus est vel mente captus, sicut ei qui est sanæ mentis,
[010] dum tamen in adquisitione tenementi habuerit15 sanam mentem: quia ex
[011] quo semel dum sanæ mentis extiterint16 animum habuerint17 retinendi, in
[012] ipso furore si supervenerit animum mutare non poterunt18 nec desinere
[013] possidere, quia consentire non poterunt nec dissentire nec desinere possidere.
[014] Et ideo amittere non poterunt per aliquem cursum temporis id
[015] quod tempore prospero vel dilucidis intervallis adquisiverunt. Item competit
[016] tam ei qui feodi firmarius est quam ei qui tenet in feodo vel ad
[017] vitam. Et eodem modo competit ei qui tenet in socagio per certum redditum,
[018] sicut ei qui tenet per servitium militare. Item competit uxori de re
[019] sibi data a viro vel e converso constante matrimonio, quamvis donum
[020] irritari possit ex post facto. Si19 qui ipsorum post mortem donatoris in
[021] seisina fuerint,20 sine iudicio disseisiri non possunt, dum tamen tempus
[022] quod alibi sufficere possit pro titulo intervenerit.21 Item competit ei cuius
[023] pater obiit in statu libero, si post mortem patris fuerit in seisina et in
[024] possessionem libertatis extra dominorum potestatem. Item quandoque22
[025] competit villano sokemanno in dominico domini regis si manerium vocetur
[026] f.166] burgus, sicut Cyrencestria, ut de itinere abbatis de Radinge et
[027] Martini de Pateshilla in comitatu Gloucestriæ anno regis1 Henrici quinto,2
[028] assisa novæ disseisinæ, si Philippus le Riche. Item competit libero homini
[029] qui tenuerit villenagium per servitium et consuetudines villanas, sive
[030] copulatus fuerit villanæ vel3 non, de tenemento quod alibi tenuerit libere,
[031] eo non obstante quod tenuerit villenagium et copulatus fuerit villanæ.
[032] Item competit ei qui feoffatus est per aliquem qui tenuerit ad vitam sive
[033] nomine dotis sive per legem Angliæ, vel ad terminum vel alio quocumque
[034] modo, ut in multis locis probatur per exemplum. Item competit villano in
[035] suo casu versus dominum et omnes alios dum fuerit extra potestatem dominorum,
[036] donec dominus eum evicerit4 ut servum. Si autem sub potestate



Notes

14. nec, LA, MC.

15. habuerint, OA, OB, OC, CE, MG.

16. extiterit, MA, Y, V.

17. habuerit, MA, Y, V.

18. poterit, Y, V.

19. sed, CE, MG; sed si, V.

20. fuerit, OA, OB, OC, CE, CM, MA, MB, MG.

21. intervenit, OB, MA, MB; non intervenerit, CE.

22. aliquando, OB, MA, MB, CM.

1. regni regis, OC, MG.

2. sexto, OB, MA, MB, CM.

3. sive, OB, MA, MB, CM, Y.

4. eiecerit, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College