Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 288  Next    

Go to Volume:      Page:    

HLSL Home  | Bracton Home  |  English & Latin  |  English  |  Latin  | Table of Contents  | Search




[001] tamen nihil potuit descendere ad heredes10 quia bastardus fuit, et in quo
[002] casu non est loquela mittenda ad curiam christianitatis de bastardia convincenda
[003] quia de11 eo12 qui mortuus est convinci non potest ad bastardum,
[004] quia respondere non potest nec excipere, sed13 tamen an talis fuit inquiri
[005] poterit per assisam an talis fuit vel non in modum iuratæ captam, si
[006] utraque pars consenserit in iuratam, quod quidam14 non, fiat ut supra de
[007] eo qui remanet indefensus. Eodem modo dici poterit de bastardo qui
[008] feoffatus est tenendum sibi et heredibus suis si absque herede moriatur.
[009] Item responderi poterit quod non in feodo sed ut de vadio vel custodia
[010] etcetera, ut supra. Item quod non in feodo sed de bailio et ad voluntatem
[011] concedentis.

Item dicitur de tanta terra, ut si error fuerit in impetratione exceptio propter errorem.


[013] ITEM redeamus ad articulos brevis, scilicet ubi dicitur de tanta terra cum
[014] pertinentiis in tali villa, ut si error fuerit in impetratione, ut si quis
[015] posuerit in brevi tenementum pro redditu vel e converso. Item si redditum
[016] pro servitiis15 et consuetudinibus. Item si fuerit error in quantitate tenementi,
[017] ut si quis posuerit duas carucatas ubi antecessor non obiit seisitus
[018] nisi de una. Item si quis servitium petat sub nomine annui redditus qui
[019] datur pro homagio, cum servitium proveniens ex tenemento aliam habet16
[020] causam quam redditus annuus qui datur feoffato. Item videat petens
[021] quod plus non petat quam teneat tenens, quod si fecerit, cadit breve et
[022] differtur assisa propter plus petitionem. Si autem minus petierit aliud
[023] erit. Item videndum erit de possessione antecessoris de qualitate et
[024] quantitate, per quos terminos et qua mensura, et utrum larga fuerit
[025] mensuratio tenementi dati antecessori vel stricta, secundum quod petitur
[026] per carucatas vel libratas vel virgatas vel17 per numerum acrarum et18
[027] pro quanto tenemento antecessor tenementum illud tenuit19 die quo obiit,
[028] f.269b] secundum quod tunc fuit mensuratum stricte vel large, et
[029] secundum quod tunc fuit licet ibi fuerit plus vel minus, quia si plus tunc
[030] fuit et nunc sic,20 non21 cadit breve propter largam mensurationem, nec
[031] eodem modo si minus propter strictam. Si autem non teneat tenens sicut
[032] tunc fuit, cadit breve propter defectum sive tunc plus ibi fuit22 vel23
[033] minus, ut si primo fuit ibi plus quam una carucata per largam mensurationem,
[034] cadit breve si aliquid inde deficiat licet ibi sit una carucata per24
[035] strictam mensurationem. Nec sufficit si dicat petens quod tenens teneat



Notes

10. heredem, V, MG.

11-12. ille, OB, MA, MB, Y.

13. si, OA, CE, OB, MA, MB, Y (corr.).

14. sic, OA, CE, LA, MC; quidem, OB, MA, MB, CM, OC; quid., Y, MG, Co, CM; siquidem, V.

15. servitio, LA, MC.

16. habeat, MB, MC, MG, LA; habebit, OC.

17. et, OB, MA, MB; om., CM.

18. vel, MC, LA.

19. Om., OB, MA, MB.

20. sit, MSS. var.

21. nec, LA, MC.

22. fuerit, OC, MG, CM.

23. sive, V, MA, OC.

24. propter, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College