Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 287  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] gratia: quidam A. scilicet29 tradidit quandam terram B. in vadium quousque
[002] idem A. redderet eidem B. centum marcas sub tali condicione adiecta,
[003] quod nisi idem A. redderet ei illas centum quod terra remaneret prædicto
[004] B., nulla facta mentione de heredibus ipsius A. Moritur A. pecunia non
[005] soluta: heredes ipsius A. petunt per assisam: creditor obicit conventionem.
[006] Et quia prædictus A. non solvit in vita sua et obligatio personalis fuit,
[007] nec30 extenditur ad heredes licet parati sint solvere, remanebit terra
[008] creditori et heredibus suis. Idem erit si obligatio personalis fuerit quantum
[009] ad creditorem nulla facta mentione de heredibus creditoris. Item
[010] poterit tenementum dari ad firmam creditori sub tali condicione et31 ad
[011] terminum annorum, quod si contingat debitorem mori infra terminum
[012] quod tenementum remaneat creditori in feodo vel ad vitam, et tenebit
[013] conventio. Item vice versa, si tenementum detur in feodo vel ad vitam
[014] et sic convenerit quod si creditor moriatur infra certum terminum et32
[015] quod id quod fuit in feodo vel ad vitam remaneat ad terminum vel in
[016] feodo alicui alteri, bene tenet conventio. Et si prima facie debitor moriatur
[017] vel creditor vel uterque, locum habeat assisa mortis antecessoris33
[018] f.269] quia debitor quodam modo moritur seisitus ut de feodo. Tamen
[019] eliditur assisa per exceptionem conventionis, ut si heres debitoris pro1 se
[020] habeat assisam in modum assisæ seisina2 ei concessa, creditor vel eius
[021] heredes habebunt contra assisam exceptionem conventionis in modum
[022] iuratæ, in quam quidem si petens per assisam se ponere noluerit,3 denegabitur
[023] et actio et assisa: et si tenens exceptionem conventionis a se propositam
[024] per iuratam vel alio modo probare noluerit,4 sic seisinam amittet
[025] quia indefensus remanebit. Si autem creditor in primo casu ante diem
[026] solutionis moriatur vel debitor vel uterque, remanebit assisa in suspenso
[027] usque ad diem solutionis, quo elapso aut procedet assisa secundum quod
[028] solutio facta fuerit vel non, aut5 remanebit per exceptionem conventionis
[029] elisa. Item si sic detur tenementum ad firmam et6 ad terminum sub tali
[030] condicioni, quod si infra terminum illum contingat debitorem mori quod
[031] remaneat tenementum creditori ad vitam vel in feodo, vel vice versa si
[032] contingat creditorem7 mori infra certum terminum quod id8 quod datum
[033] fuit in feodo remaneat heredi creditoris ad vitam, vel id quod datum fuit
[034] creditori ad vitam remaneat ei vel heredi suo ad terminum, bene valebit
[035] condicio non obstante assisa, opposita exceptione9 conventionis et probata
[036] ut supra. Item excipi poterit quod licet talis obiit seisitus ut de feodo,



Notes

29. Om., MB, MG, CM.

30. non, CM; et non, OC; quod non, MG.

31. Om., OC, MG, CM.

32. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

33. antecessorum, OA, CE, LA.

1. per, OC, MG, CM.

2. et s., V, CM.

3. voluerit, V, MSS. var.

4. voluerit, V, MSS. var.

5. vel, MA, MB, Y, CE; om., OB.

6. vel, OB, MA, MB, CM.

7. debitorem, OC, MG.

8. illud, MA, MB.

9. sic, OB, MA, MB, Y; exceptioni (-onem), MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College