Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 286  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] seisinam habuit per se nisi simul cum donatore. Et cum multæ possunt
[002] esse exceptiones de hac materia, istæ tamen sufficiant14 ad præsens exempli
[003] causa. Item dicere poterit tenens excipiendo quod si talis antecessor
[004] seisinam habuit, nullam habuit in dominico nisi ad terminum ut firmarius
[005] vel in vadium ut creditor vel15 huiusmodi, et alius habuit inde liberum
[006] tenementum. Item dicere poterit quod si talis antecessor tenementum
[007] illud habuit in dominico, tamen illud non habuit in feodo quod
[008] f.268b] aliquid ei descendere posset16 ut heredi, quia non nisi ad terminum
[009] vitæ quacumque ratione. Item17 si concedat tenens quod in feodo,
[010] dicere poterit excipiendo quod nihil18 potuit descendere petenti per assisam
[011] ex tali tenemento, quia tenementum illud datum fuit antecessori præfato
[012] et certis heredibus et coartatis, ut si tenementum datum fuerit tali antecessori
[013] in maritagium et heredibus suis de corpore suo exeuntibus, vel tali
[014] cum tali uxore sua et heredibus eorum communibus et non separatis. Et
[015] idem dici poterit de eo et heredibus suis qui feoffatus fuerit19 per condicionem
[016] et per modum ubi coartantur heredes. Item respondere tenens et
[017] concedere quod talis antecessor obiit seisitus ut de feodo et in dominico,
[018] sed tamen per condicionem20 et modum21 suspensa est22 talis heredis
[019] successio quoad seisinam usque ad tempus incertum, scilicet ad vitam, vel
[020] usque ad certum tempus, scilicet ad terminum annorum, vel incertum
[021] tempus sub condicione, scilicet donec condicio existeret23 vel24 non existeret,25
[022] quam quidem exceptionem oportet tenentem probare per assisam
[023] in modum iuratæ. Antecessor quidem ille tenementum illud pignori supposuit
[024] creditori ad certum diem sub tali condicione, quod nisi pecunia tali
[025] die solveretur quod tenementum illud remaneret in feodo creditori. Et
[026] unde videndum utrum dies solutionis præterierit vel nondum advenerit.
[027] Et si26 præterierit, tunc videndum erit utrum solutio facta fuerit vivente
[028] debitore vel post mortem vel non. Si autem facta fuerit solutio vel pecunia
[029] oblata suo die sub bonorum virorum testimonio, procedet assisa in modum
[030] iuratæ de solutione facta et recuperabit heres per iuratam. Si autem
[031] soluta non fuerit nec oblata, tunc cadit assisa et remanebit tenementum
[032] creditori quia non est satisfactum condicioni. Si autem dies nondum
[033] præterierit, tunc suspenditur assisa usque ad diem, et secundum quod
[034] solutio facta fuerit ad diem suum vel non procedet assisa in crastino vel
[035] remanebit. Item remanere poterit assisa propter condicionem et propter
[036] modum traditionis, licet27 antecessor obierit28 seisitus ut de feodo. Verbi



Notes

14. sufficiunt, MA, MG, CM.

15. et, OC, MG, CM.

16. possit, OB, MA MB; potuit, V, MG.

17. Om., OC, MG.

18. non, OA, CE, Co, OB, MA, MB, Y (corr.).

19. fuit, OB, MA, MB, CE, Y.

22. Om., LA, MC.

20-21. concessionem, OC, MG.

23. extiterit, V, MA, MB, OC, CM.

25. extiterit, V, OC, MB.

24-25. Om., OB, MA, CM, Y (+).

26. si non, OC, MG.

27. et licet, OC, MG.

28. obiit, V, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College