Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 285  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] eorum prius auctoriate domini capitali fuerit in seisina. Si autem nepos,
[002] avunculus numquam recuperabit versus eum propter privilegium iuris
[003] f.268] quod nepos habet. Si autem avunculus,1 nepos non recuperabit
[004] per assisam <nisi sibi statim perquisiverit per assisam vel alio modo
[005] quod seisinam avunculi fecerit contentiosam> mortis antecessoris propter
[006] paritatem iuris possessorii quod avunculus habet. Non habebit igitur
[007] nepos remedium nisi per breve de recto, et sic remanebit avunculus semper
[008] in seisina quia iudicium remanebit in suspenso propter casum regis super
[009] iure. De possessione autem et iure possessorio ut prædictum est semper
[010] habet avunculus paritatem. Si autem dominus capitalis neutrum illorum
[011] admiserit donec ei constiterit quis eorum sit heres iustior, si uterque petat2
[012] versus eum per assisam, nepos præferri debet propter iuris meri prærogativam
[013] licet in utriusque persona locum habeat assisa. Item cum neuter
[014] ipsorum3 astrarius fuerit, et dominus capitalis diu tenementum in manu
[015] sua tenuerit et illud postmodum avunculo per finem quem cum eo fecerit
[016] restituerit, cum per hoc non sit avunculus astrarius nec in seisina nisi per
[017] factum aliorum, tunc videtur quod omisso4 brevi de recto propter casum
[018] regis, in persona nepotis locum habere posset breve de ingressu cum sit
[019] extra seisinam. Cum autem in seisina, non poterit ei prodesse aliud breve
[020] quam breve de nova disseisina propter suspensionem5 iudicii. Item extraneus
[021] dici poterit quoad assisam6 mortis,7 licet procreatus sit de eadem
[022] matre a qua descendit hereditas, sive masculus sive femina, propter
[023] coartationem heredum. Ut si terra data fuerit in maritagium tali cum
[024] tali uxore sua et heredibus ipsorum coniunctis, omnes alii sunt extranei,
[025] et sic excludit femina masculum sicut ius sanguinis.

Fuit seisitus.


[027] REDEAMUS ad exceptiones proponendas contra articulos brevis. Dicitur
[028] enim a petente quod talis antecessor fuit seisitus. Ad quod poterit tenens
[029] excipere et docere contrarium vel diversum. Dicere8 enim poterit quod
[030] numquam fuit inde in seisina aliquo tempore, et inde se ponere super
[031] assisam: et9 petens quod sic ut prius, et simili modo se ponere super
[032] assisam.10 Et sic11 procedet assisa. Vel dicere poterit tenens quod si antecessor
[033] umquam12 fuit in seisina, hoc fuit nomine alieno ut procurator,
[034] custos vel curator: vel sic, si in seisina fuit liberum tenementum habere
[035] non potuit, quia non tenuit tenementum illud nisi ad terminum annorum
[036] sicut fructuarius13 vel in vadium ut creditor. Item si dicatur quod seisinam
[037] habuit ex donatione, excipi poterit a tenente quod antecessor numquam



Notes

1. avunculum, OA, LA, CM.

2. petant, OC, LA.

3. eorum, OB, MA, MB, Y; istorum, MG, CM.

4. omissio, OA, CE; amisso, OC, MG (-sio).

5. suspectionem, OC, CM, LA.

6. seisinam, MA, CM.

7. m. antecessoris, MB, MG, CM.

8. docere, OB, MA.

9-10. Om., OA, CE, OB, MA, MB, MG, Y, Co.

11. Om., LA, MC.

12. numquam, OB, MA, MC, MG, CE, Y.

13. firmarius, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College