[001] remotiores ex linea transversali venientes cum nepos vel neptis fuerint in11 [002] possessione,12 verum etiam excludunt eorundem13 pronepotes et proneptes [003] et omnes alios ex illis descendentes. Cum autem14 avunculus prius fuerit [004] in possessione hereditatis per intrusionem vel alio modo, et nepos petat [005] versus eum de seisina patris vel descensu avi, locum non habebit assisa [006] sed15 tantum breve de recto, per quod si compertum fuerit16 per narrationem [007] quod nepos heres fuerit propinquior et iustior propter iuris prærogativam, [008] tamen nihil capiat per iudicium propter casum regis qui hucusque [009] se habuit in contrarium, et remanebit semper17 iudicium in suspenso [010] donec contentio si partes voluerint per concordiam terminetur. Et unde [011] videndum18 si nepos et avunculus sub eadem potestate antecessoris simul [012] fuerint astrarii tempore mortis, eo quod ambo reperiuntur in atrio sive [013] in astro. Et quo casu cum videatur quod uterque habeat liberum tenementum [014] statim cum quilibet eorum sit rectus heres et propinquus, tamen19 [015] ille præferri debet qui secum habet iuris et proprietatis prærogativam et [016] rectæ lineæ quæ excludit transversalem, scilicet nepos, quia in persona [017] eius coniungitur ius et proprietas cum seisina, quod quidem non est in [018] persona avunculi quia20 non habet nisi tantum ea quæ sunt possessionis [019] et non iuris. Et unde si per nepotem eiciatur non recuperabit per assisam [020] novæ disseisinæ, tum propter iuris prærogativam in nepote, tum quia [021] vacuam seisinam non habuit.21 Si autem avunculus nepotem, nepos per [022] assisam recuperabit. Et illud idem erit si nepos in seisina extiterit tempore [023] mortis et avunculus cum extra fuerit nepotem eiecerit. Et vice versa si [024] avunculus in seisina tempore mortis et nepos extra et avunculum eiecerit, [025] avunculus per assisam recuperabit si diu in pacifica seisina extiterit, et [026] alias non ut infra, salvo tamen nepoti iure suo super proprietate. Si autem [027] ambo fuerint extra tempore mortis antecessoris et sic neuter astrarius, et [028] tunc aut est possessio vacua vel dominus capitalis, rex vel alius, extitit [029] in possessione. Si autem vacua, tunc refert quis eorum se prius posuerit [030] in seisinam. Si autem nepos, statim habet liberum tenementum ratione [031] supra dicta, et si fuerit eiectus per avunculum recuperabit per assisam. [032] Si autem avunculus se prius posuerit in seisinam et per nepotem statim [033] eiectus et recenter, per assisam non recuperabit versus nepotem licet [034] versus alios. Sed si tempus habuerit22 per negligentiam nepotis vel impotentiam, [035] cum seisina sua substantiam capiat ex tempore, si per nepotem [036] fuerit eiectus per assisam recuperabit quia sine iudicio eicitur23 quamvis [037] iuste. Si autem seisina vacua non fuerit cum capitalis dominus extiterit [038] in seisina, sine voluntate ipsius24 se ponat in seisinam. Refert igitur quis