Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 283  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ista infra certos grados et certas personas, et ulterius non extenditur.
[002] Item locum habet assisa ista4 inter prædictas personas et extraneas personas
[003] quatenus se extendit, sed ubi assisa locum non habet ultra certos
[004] gradus locum habebit inter easdem personas consanguinitas, ascendendo
[005] usque ad tritavum et descendendo usque ad trinepotem, quia inter
[006] quascumque personas locum habet assisa infra suos limites, inter easdem
[007] locum habebit consanguinitas extra. Et vice versa inter quascumque
[008] personas infra suos limites locum non habet assisa, inter easdem extra
[009] numquam locum habebit consanguinitas sed breve de recto tantum, sicut
[010] inter personas prænotatas, et secundum quod inferius dicetur. Talibus
[011] igitur personis de morte talium competit assisa ut prædictum est contra
[012] extraneas personas, ut si dominus capitalis in seisina fuerit vel alia quævis5
[013] extranea persona, sive fuerint fratres uterini de alio patre vel alia matre a
[014] quibus hereditas non descendit, quia tales sunt quasi extranei cum non
[015] sint capaces hereditatis. Item eodem modo et multo fortius dici possunt
[016] extranei illegitimi et bastardi, quia licet sint uterini, tamen inter tales
[017] secundum quosdam non iacet assisa cum sint bastardi, nec ad hoc saltem
[018] quod6 per assisam procedi possit ad probandum legitimitatem,7 quia per
[019] hoc terminari non poterit negotium, <quia si talis coheres se probaverit
[020] legitimum, non tamen propter hoc se probat heredem propinquiorem licet
[021] se probaverit heredem>. Quia si talis in causa bastardiæ se probare
[022] possit legitimum, tunc ulterius locum non habebit assisa sed ad breve de
[023] recto erit recurrendum, ne sub specie possessionis terminetur proprietas
[024] et ius merum, quod esse non debet. Sed si bastardia contra tales personas
[025] nominatas obiciatur a personis extraneis, tunc in causa bastardiæ procedatur
[026] sicut inter alias quascumque personas. Item cum inter easdem
[027] personas prænominatas non habeat8 locum aliud breve quam de recto,
[028] non erit ibi duellum neque magna assisa, sed per narrationem descensus
[029] a communi stipite terminabitur tam ius possessorium quam ius merum,
[030] quia facta computatione de facili perpendi poterit quis primogenitus et
[031] heres propinquior et heres iustior, tum propter ius et ætatem, tum propter
[032] sexum et consimilem propinquitatem, tum propter lineam rectam et
[033] f.267b] transversalem. Si autem nepos fuerit prius in seisina recta linea
[034] descendendo, excludit omnino avunculum a successione si petat versus
[035] nepotem per assisam quia non iacet. Si autem per breve de recto, excludit
[036] eum omnino, tum9 ratione iuris quod ei descendit et non avunculo, tum
[037] ratione rectæ lineæ quæ omnino excludit transversalem dum aliquis reperiatur
[038] in ea, masculus vel femina, qui erunt propinquiores ratione
[039] prædicta. Et non solum excludit nepos vel neptis avunculum et10 alios



Notes

4. Om., OC, MG.

5. quamvis, OC, MG.

6. Om., LA, MC.

7. legitimationem, CE, MA.

8. habet, OC, MB; habebit, MA.

9. cum (tamen), MSS. var.

10. vel, OC, MG; om., CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College