Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 282  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et sic25 deinceps, quod inter petentem et tenentem non poterit assisa
[002] procedere quia tenementum de quo assisa arramiata est descendit a
[003] prædicto antecessore quasi de communi stipite ad prædictum tenentem,
[004] et ita quod assisa non iacet inter eos sicut inter coniunctas personas, cum
[005] tantundem iuris habeat tenens in terra sive tenemento petito quantum et
[006] ipse qui petit. Et ideo propter paritatem iuris non poterit assisa terminare
[007] seisinam, quia si tenens petat, responderi poterit quod tantundem iuris
[008] habet tenens in tenemento petito quantum26 et27 petens, et ideo quod alia
[009] actione opus erit, scilicet per breve de recto quod utrumque28 terminat,29
[010] possessionem scilicet et proprietatem, et quod ideo remanere debeat assisa.
[011] Ad quam quidem exceptionem poterit petens sic respondere replicando,
[012] quod nihil iuris clamat per descensum de communi stipite, immo per
[013] feoffamentum factum a communi antecessore, et hoc paratus sit probare
[014] per testes et30 cartas vel instrumenta, secundum quod magis sibi viderit
[015] expedire: et super feoffamento erit procedendum secundum quod inferius
[016] dicetur plenius ad convincendum dictum replicantis. Triplicari autem
[017] poterit super replicationem quod donatio illa nulla esse debet, quia talis
[018] antecessor qui dedisse debuit semper fuit in seisina et numquam exivit a
[019] seisina nec statum mutavit in aliquo, quin31 ipse in32 seisina33 remansisset
[020] per se vel per suos nomine suo. Et tenens doceat contrarium si possit
[021] vel diversum. Infra de hac materia plenius. Item si soror contra sororem
[022] vel particeps contra participem, quia locum habet breve de rationabili
[023] f.267] portione, quia quilibet est heres propinquior propter ius quod
[024] communiter descendit omnibus sicut1 uni propter unitatem iuris. Et
[025] propinquior esse potest valde remotus quoad ius licet non quoad seisinam
[026] si non appareat alius propinquior, licet bastardus qui filius esse non potest
[027] nec heres.

Si talis antecessor.


[029] DICITUR autem supra de morte quorum competat assisa. Nunc autem
[030] dicendum quibus personis, quia dicitur talis antecessor talis, quia ex hoc
[031] possunt competere exceptiones tenenti et responsiones. Et sciendum quod
[032] assisa competit filio et filiæ vel filiabus si plures nascantur, de morte
[033] patris vel matris: sed non competit nepotibus neque2 neptibus3 ex eis de
[034] morte prædictorum, avi vel aviæ scilicet, nisi aliis personis iungantur in
[035] quibus tenet assisa ut supra dictum est. Item competit fratri de morte
[036] fratris. Item sorori de morte fratris vel sororis. Item nepoti vel nepti de
[037] morte avunculi vel amitæ, sed non e converso. Et ita restringitur assisa



Notes

25. Om., OC, MG, CM, LA.

26. quam, OC, CM.

27. Om., OB, MA, MB, CE, CM, OC, Y, Co.

28. sic, OA, LA, Co, MC; utram, MG; utmque. (utramque?), OB, MA, MB, CE, CM, OC, Y.

29. determinat, OB, MA; terminet, MB.

30. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y, Co.

31. cum, CE, CM.

33. seisinam, MG, LA.

32-33. Om., OB, MA, MB.

1. sic, OA, CE, LA, MC.

2-3. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College