[001] unam rem divisam inter plures, plures erunt14 actiones propter plures [002] particulas et propter plures personas. Si autem petat quis versus unum [003] unam particulam per plures particulas numero, sicut unam carucatam15 ex [004] pluribus per plures virgatas, vel unam virgatam per plures acras, si totum [005] non tenuerit tenens cadit breve. Item quod dictum est de parte dici poterit [006] de toto, vel quia numquam inde tenuit aliquid, vel si tenuit rem ad alium [007] transtulit16 et ita desiit tenere. Et quo casu videndum erit quo tempore [008] desiit17 tenere et quando ad alium res translata fuerit,18 utrum videlicet [009] ante impetrationem brevis vel post, quia si ante, tunc non erit tenens in [010] dolo et sic nec in culpa. Si autem post impetrationem diligentem et prosecutionem [011] timens futuram litem et controversiam motam, ne cum ipso [012] agatur, mutandi19 iudicii causa rem ad alium transtulerit, nihilominus pro [013] possessore iudicabitur, et non solum ille qui transtulit sed ille ad quem [014] transfertur pro voluntate ipsius petentis, unus scilicet ipsorum20 vel uterque. [015] Si autem petens negligens fuerit vel in21 impetratione vel in prosecutione [016] hoc erit ei imputandum. De negligentia vero vicecomitis non erit [017] f.266b] ita quoad summonitionem et officium vicecomitis. Si autem sit [018] dominus capitalis qui teneat, licet totam rem non teneat sed alii per ipsum, [019] procedet assisa contra ipsum pro ea parte quam tenet. Ut de itinere Martini [020] de Pateshilla comitatu Warrewickiæ anno regis Henrici quinto. Et [021] quod assisa cadere debeat ratione plus petitionis ubi petens plus petierit [022] quam tenens tenuerit, habetis in22 itinere Willelmi de Ralegha comitatu [023] Leycestriæ de Humfredo de Leycestria et Iuliana uxore eius, circa finem [024] rotuli. Item esto quod tenens dicat quod totum tenementum non teneat [025] et iuratores quæsiti nesciant utrum teneat vel non, cadit assisa propter [026] incertitudinem, ut de ultimo itinere Willelmi de Ralegha in comitatu [027] Norhamtoniæ23 de Willelmo de Camera.
De responsione tenentis ad articulos.
[029] PROPOSITA igitur intentione petentis et fundata sic24 super quolibet articulo [030] brevis ut prædictum est, oportebit tenentem cum warantum non [031] habuerit nec defensorem ad singulos articulos respondere per ordinem, et [032] excipere contra omnes vel quosdam quare actio sive assisa procedere non [033] debeat, et docere contrarium vel diversum, et ad exceptionem suam [034] defendendam et probandam ponere se super assisam, et probare per [035] assisam in modum assisæ, cum nihil valeat excipere nisi probetur exceptio [036] in modum assisæ vel iuratæ. Ad primum igitur articulum sic erit respondendum. [037] Dicitur enim si talis antecessor fuit seisitus, sicut pater vel mater