Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 280  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Et sic deficientibus propinquioribus successive, cum semel inceperint esse
[002] quilibet post alterum vivente antecessore, semper incipit esse heres propinquior
[003] ei qui est in possessione hereditatis heres qui fuit prius antecessori
[004] propinquus, sive in linea recta descendente sive in linea transversali:
[005] ita tamen quod linea recta semper excludat transversalem, et sicut ex
[006] præmissis perpendi poterit manifeste. Item si descendat hereditas ad primogenitum
[007] non habentem heredem ex se, incipiunt fratres sui postnati vel
[008] f.266] sorores esse heredes sui propinqui et desinunt esse heredes patris
[009] communis vel alterius antecessoris. Sed tamen primogenitus post eum
[010] incipit esse propinquior quia senior. Et generaliter verum est quod ille
[011] propinquior est heres in omni casu ad quem ius merum descendit, sive sit
[012] verus heres sive1 pro herede sive loco heredis, sicut est dominus propter
[013] feloniam tenentis sui, quia nullus potest esse propinquior qui ius merum
[014] non2 habuit. Et eodem modo tenendum erit de remotis heredibus in
[015] infinitum sicut dicitur de propinquis, de quibus infra plenius dicetur de
[016] successionibus.

Videndum est an totum teneat sicut antecessor tenuit.


[018] DICITUR etiam in brevi, summone etcetera talem vel tales qui terram illam
[019] vel redditum tenent3 etcetera. Et unde videndum an totum teneant sicut
[020] antecessor tenuit vel eius partem et non totum, secundum quod antecessor
[021] tenuit, cuius seisinam petunt ipsi heredes. Et sciendum quod multipliciter4
[022] esse poterit illud totum vel potest peti illud totum sub uno toto, ut si quis
[023] petat aliquod manerium cum pertinentiis vel unam carucatam terræ cum
[024] pertinentiis et5 alio modo, vel decem libratas terræ cum pertinentiis vel
[025] alio modo, et non refert utrum hoc faciat vel per simile. Et unde cum
[026] petens visum facere debeat iuratoribus, oportet quod iuratores videant
[027] quid et quantum posuerit in visu suo et utrum totum quod ipse antecessor
[028] tenuit, et6 secundum quod tenuit7 vel non, quia totum debet petere per
[029] assisam quod antecessor tenuit et secundum quod tenuit, vel excipere si
[030] aliquid inde alienatum fuerit post seisinam antecessoris vel translatum,
[031] alioquin de iure debet cadere breve. Si autem petat heres seisinam antecessoris
[032] sui versus unum per plures particulas, sive particulæ illæ sint
[033] diversi generis sive8 unius, quælibet particula per se habet suum totum
[034] per9 se10 sive fuerint in uno loco sive in diversis. Et si aliquam particularum
[035] istarum non teneat tenens integre, cadit breve quoad illud totum illius
[036] particulæ et tenet quoad alias particulas integras, quia licet sit unica11
[037] persona quæ12 petat et unica quæ teneat, tamen diversæ erunt actiones et
[038] plures licet consimiles propter plures particulas, ac si esset si quis peteret13



Notes

1. si, OA, LA.

2. Om., V, OC.

3. tenet, OB, MA, MB.

4. Om., OB, MA, MB, Y (+).

5. vel, V, MA, MG.

6-7. Om., OC, MG.

8. vel, OB, MA, MB, Y.

9-10. Om., OC, MG.

11. una, OC, MG.

12. qui, OC, MG.

13. peterat, OA, LA; petat, OB, MB, Y, CE; om. ac si . . . particulas, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College