Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 279  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] heredi nec in dominico nec in servitio, cum id19 quare20 sine causa quare21
[002] heres dicebatur iam non subsistat. Item ubi quis primo genuerit filiam quæ
[003] heres dici22 possit23 propinquior, si masculus supervenerit desinit esse heres.
[004] Item ubi filia heres fuerit et per se, aliis filiabus supervenientibus, non erit
[005] heres per se sed cum aliis in communi. Item heredum quidam sunt propinqui
[006] cum propinquioribus, sicut frater et soror patris vel matris cum eorum
[007] filiis vel filiabus. Item propinquiores sunt filii vel filiæ quam24 fratres25 vel
[008] sorores in linea transversali cum sint in linea recta descendente a patre vel
[009] matre, quia omnes heredes in linea recta descendentes excludunt a successione
[010] omnes transversales. Item in linea recta descendente sunt propinqui
[011] et propinquiores, ut si plures filii venientes ab eo a quo descendit
[012] hereditas, omnes quidem sunt propinqui sed antenatus propinquior propter
[013] ætatem. Item si unus filius vel plures, vel unus filius et plures filiæ, si
[014] plures filii et una filia vel plures, semper masculi erunt propinqui cum
[015] primogenito et filiæ heredes remoti.26 Si autem nullus masculus cum primogenito
[016] sed tantum filia vel filiæ, tunc erunt filiæ heredes propinqui cum
[017] masculo et masculus propinquior antecessori propter sexum. Item si plures
[018] sint filii et hereditas descendens partibilis sit, omnes sunt27 propinquiores
[019] heredes ratione hereditatis quæ in se habet partitionem, et si filiæ sint,
[020] sunt heredes propinqui. Si autem nullæ, tunc frater vel soror antecessoris.
[021] Si autem plures sint filiæ, licet hereditas ex se28 non habeat partitionem,
[022] tamen29 partitur ratione filiarum quæ sunt quasi unus heres, et in quo casu
[023] quælibet illarum est heres propinquior antecessoris. Frater vero et soror
[024] propinqui. Item sicut sunt propinqui et propinquiores, ita sunt remoti et
[025] remotiores. Remoti vero post propinquos, scilicet fratres et sorores, avunculos
[026] et amitas, sunt eorum filii vel30 filiæ, nepotes scilicet et neptes.
[027] Remotiores vero31 eorum filii et filiæ, sicut pronepotes et proneptes, et sic
[028] deinceps eorum filii et filiæ in infinitum. Et sic perpendi poterit quis sit
[029] heres propinquior et qua ratione. Et sciendum quod aut sexus aut ætas aut
[030] linea aut hereditas partibilis aut pluralitas feminarum facit heredes propinquiores
[031] et ius successionis, non autem ius sanguinis, secundum quod
[032] inferius dicetur. Item sunt propinquiores quantum ad ius et quantum ad
[033] seisinam, quia seisina32 semper sequi debet ius. Et eo deficiente qui propinquior
[034] est antecessori, sive propinquior sit per se sive cum alio, sine33
[035] herede de corpore suo, incipit et34 postnatus post eum esse propinquior
[036] antecessori qui in seisina est et a quo descendit ius hereditatis ad ipsum.



Notes

19. illud, MA, CM; is, V.

20. quasi, V; quod, MB; queritur, OC, CM.

21. qual., MA; om., V.

22-23. dicitur, OB, MA, MB, Y, CE; om. possit, OA.

24-25. confratres, OA, CE, LA, MC, CM; cum f., OC.

26. remotæ, MG, Y (corr.).

27. sint, V, OC.

28. Om., LA, OB, MB; om. ex se, MA.

29. tunc, OB, MB; cum, MA, CM.

30. et, OB, MA, MB, Y.

31. sunt, MA, MB.

32. seisinam, V, LA; om., MG; sic, MSS. gen.

33. sive, MSS. var.

34. Om., OC, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College