Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 27  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nomine dominorum sive aliorum extiterint in seisina. Sed quærendum est
[002] de eo qui seisinam iniustam habuerit per disseisinam vel intrusionem et ab
[003] eo disseisitus fuerit qui ius non habet. Item si a non domino feoffatus fuerit
[004] et ita ab eo qui ius non habet disseisitus: an ei competat querela et remedium
[005] per assisam. Videtur prima facie quod non, cum disseisitor pro se
[006] habeat contra assisam ut videtur sufficientem exceptionem, videlicet quod
[007] disseisitus non habuit nisi teneram8 seisinam, vel quia habere non potuit
[008] propter iniustum initium feodum neque liberum tenementum. Sed re vera
[009] licet talis iniuste possidens nullam haberet actionem contra veros dominos,
[010] habebit tamen querelam et remedium per assisam contra tales qui ius non
[011] habent propter commodum possessoris, et ipsi contra tales nullam habebunt
[012] exceptionem teneræ seisinæ vel liberi tenementi. Propter commodum
[013] possessoris dico quia si tales qui ius non habent extra seisinam peterent,
[014] numquam recuperarent versus possidentem quamvis iniuste, cum actionem
[015] competentem non haberent, et ita remaneret suo loco possessio. <Et
[016] cum neuter illorum ius habeat nec feodum nec liberum tenementum,
[017] tamen pro primo possessore iudicandum erit propter seisinam primam,9 ex
[018] f.165b] quo ille qui secundo eiecit nullum ius habuit eiciendi, et quia res
[019] posset semper cum eo remanere per negligentiam veri domini et propter10
[020] commodum possidendi.> Cum igitur actionem non habeant et talem
[021] quamvis iniuste possidentem disseisiverint, cum per iudicium recuperare
[022] non possent, si talis petat11 per assisam, licet ei de iure non competat,
[023] tamen in odium disseisinæ procedit, quia prædicti disseisitores nullam
[024] contra ipsum habere poterunt exceptionem. Item competit remedium per
[025] assisam et querela ei qui pro se titulum habuerit12 ad tempus, simul versus
[026] omnes a quocumque feoffatus fuerit, domino vel non domino, et versus eum
[027] qui ius non habet et eum qui ius habet: ut si quis a non domino, custode
[028] vel firmario ad certum terminum tenuerit annorum, vel ab eo qui ingressum
[029] habuerit per disseisinam vel intrusionem, si taliter feoffatus per
[030] aliquod tempus in pace tenuerit, a vero domino eici non poterit sine brevi et
[031] iudicio, dum tamen tale sit tempus quod sufficere possit pro titulo. A non
[032] domino vero cum titulum ab eo habeat eici non potest, propter titulum et
[033] feoffamentum et propter factum suum, licet tempus non interveniat, nec
[034] etiam13 ab eo qui ius non habeat, licet non interveniat titulus neque tempus,
[035] sed a vero domino eici poterit et impune, si tempus quod sufficiat pro
[036] titulo non intervenerit. Item competit ei remedium et restitutio per assisam
[037] qui omnino sine aliquo titulo in seisina fuerit per disseisinam vel
[038] intrusionem sine iudicio disseisitus, dum tamen tempus habeat quod sufficiat
[039] pro titulo, versus omnes sive ius habeant sive non, et ita iuvat possessionem
[040] aliquando tempus sicut titulus. Item competit ei querela et



Notes

8. tenerem, OA, OB, LA, MA, MC, MG.

9. Om., LA, MC.

10. propter hoc, OC, MG; hoc propter, V.

11. petit, LA, MC, Y.

12. habuit, MSS. var.

13. Om., LA, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College