Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 278  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] assumpserit6 seisitus fuerit, tamen nullam seisinam transmittit ad heredes
[002] quia seisitus non moritur. Et hoc dico si donatarius post donationem
[003] aliqua hora diei per traditionem in seisina fuerit. Illud etiam dici poterit
[004] de eo cuius antecessor habitum religionis assumpsit, et eodem die in seisina
[005] extiterit, et eodem die ante assumptionem habitus dederit, heres eius
[006] nihil capiat per assisam quia antecessor seisitus habitum non assumpsit.
[007] Et unde videtur et7 verum est quod nullus per assisam obtinebit nisi heres
[008] ille cuius antecessor seisitus8 obierit. Et sciendum quod ille qui dat et dare
[009] potest transfert ius quod habet sive fuerit ius possessorium sive ius merum,
[010] hoc est si dederit proprium statim facit liberum tenementum: si autem
[011] alienum, non sic. Quæ autem seisina dici debeat firma et bona et quæ
[012] tenera supra videri poterit in titulo de donationibus ubi inveniri poterit de
[013] hac materia. Item fit9 mentio de termino, et tunc fiant quæ supra in aliis
[014] assisis.

Si talis sit heres propinquior.


[016] ITEM continetur in brevi et si talis sit heres propinquior, ad quod videre
[017] oportet de10 differentia et qualitate11 heredum. De legitimis vero et bastardis
[018] pertinent ad tractatum de bastardia ut infra dicetur plenius, ubi
[019] opponitur12 bastardia in modum exceptionis. <Primus sive propinquior
[020] heres dici poterit quem nemo antecedit, supremus quem nemo sequitur.
[021] Item heredis appellatio non solum ad proximum13 heredem sed ad ulteriores
[022] refertur, nam et heredis heres et deinceps heredis appellatione continetur.14>
[023] Sed tamen hic tangendum erit in parte qui sint15 filii et heredes et
[024] qui filii et non heredes et qui nec filii nec heredes.

De qualitate heredum.


[026] ET unde sciendum quod liberorum quidam sunt filii et heredes, sicut sunt
[027] illi16 qui ex iustis nuptiis procreati sunt et progeniti a patre et matre vel
[028] altero17 ipsorum hereditatem habentibus, quia heres dicitur ab hereditate
[029] et non hereditas ab herede. Item e converso18 filii et non heredes, ut si
[030] nulla sit hereditas descendens neque ex parte patris neque ex parte matris.
[031] Item poterit esse heres ex parte patris tantum et filius cum hereditas
[032] tantum descendat a patre et non a matre, et sic filius matris et non heres
[033] et e converso si hereditas descendat tantum ex parte matris. Si autem ex
[034] parte utriusque, tunc erit filius et heres utriusque. Item sicut ab initio
[035] poterit quis esse filius et heres unius vel utriusque ipsorum ut prædictum
[036] est. Eodem modo desinere poterit esse filius et heres, ut si pater et mater
[037] f.265b] vel eorum alter totam dederint hereditatem, nihil relinquentes



Notes

6. assumpsit, OB, MB, CE, Y, CM; arripuit, MA.

7. quod, OB, MB, CE; om. et verum est, MA.

8. Om., OB, MA, MB.

9. fiat, OC, MG.

10-11. differentiam et qualitatem, OC, MG.

12. apponitur, V, OC.

13. primum, OA.

14. continentur, V, OA.

15. sunt, OB, MA, MB, Y, CM; fuerint, OC.

16. alii, OA; filii, OC.

17. alterum, OC, MG.

18. contrario, LA; cono., MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College