Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 277  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] præter solum nudum dominium. Et26 cum ita transtulerit facta traditione
[002] statim quasi nudus recedit, nihil secum portans præter nudum dominium.27
[003] Et donatarius facta traditione sic existens in possessione vacua, nihil
[004] possessionis suæ contrarium inveniens vel rebelle, statim in ipsa hora
[005] liberum28 habet tenementum secundum quod videri poterit manifeste.
[006] Esto quod donatio facta sit mane et donatarius in seisina usque ad horam
[007] primam vel tertiam, et donator facta traditione recesserit et postea pænituerit
[008] se fecisse donationem, et statim revertatur29 post horam tertiam
[009] volens ingredi, non admittatur, violentiam adhibens violenter repellatur.
[010] Quærit30 assisam quod iniuste et sine iudicio sit eiectus. Respondet donatarius
[011] ad assisam quod non quia gratis dedit, gratis tradidit et gratis
[012] exivit, et quod non sit ei iniuriatum quia hoc voluit. Videtur igitur quod
[013] assisa novæ disseisinæ debeat remanere non obstante aliqua exceptione
[014] teneræ seisinæ, cum talis exceptio contra factum proprium donatoris
[015] locum habere non debeat, quamvis in suo casu locum habeat contra factum
[016] alienum. Et unde videtur quod ea ratione qua cadit assisa in persona
[017] donatoris eadem ratione tenere debet et procedere pro donatario ad recuperandum,
[018] si forte donator ipsum31 eiciat sine iudicio in eodem casu.
[019] Sequitur ergo ex præmissis quod tam modicum tempus sufficit ad habendum
[020] liberum tenementum, et quod duo uno et eodem die possunt esse
[021] seisiti ut de feodo et diverso tempore, et quod de uno dicitur vel32 duobus
[022] vel pluribus dici poterit, si prædicto modo quacumque hora diei fuerint in
[023] seisina et in seisina obierit. Et unde mortuo donatore eodem die donationis
[024] et donatario vel pluribus donatariis, si tenementum successive ex causa
[025] donationis ad plures de persona in personam translatum fuerit eodem33 die
[026] moriantur, et unde si omnium34 heredes versus capitalem dominum seisi-
[027] f.265] nam antecessorum suorum petierint per assisam, videndum erit
[028] quis eorum præferatur. Si dicatur quod heres primi donatoris quia fuit in
[029] seisina antecessor suus aliqua hora die, illud1 idem dici poterit de herede
[030] primi donatarii et secundi quia antecessor eorum2 fuit in seisina aliqua
[031] hora diei,3 et sic deinceps de aliis. Ad quod respondere poterit quod re vera
[032] ille præferre debet aliis cuius antecessor fuit in seisina aliqua hora diei et
[033] seisitus obiit. Hoc etiam videri poterit manifeste de eo cuius antecessor
[034] iter peregrinationis seisitus4 assumpsit5 in quo itinere obiit, quia hodie
[035] poterit iter assumere et eodem die quo profectus fuerit vel in crastino
[036] poterit dare et secundo die mori, et ideo licet aliqua hora diei quo iter



Notes

26-27. Om., MA, LA.

28. Om., OB, MA, MB, Y (+).

29. revertens, OC, MG.

30. queritur per V, OC.

31. eum, OB, MB, Y, CE; non, MA.

32. de, V; dicitur de, OC; om. vel duobus, MG.

33. et eodem, V, MA, MB; in eodem, OB.

34. omnes, V, MA, MB, CM.

1-3. Om., MA, CM.

2. Om., OB, MB, CE, Y (+).

4-5. arripuit seisitus, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College