Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 276  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] artificiali, sive de die sive de nocte, moritur semper quasi in die. Et unde
[002] non est necesse in brevi apponere nocte qua obiit quia semper moritur die
[003] artificiali. Ad hoc autem quod heres seisinam antecessoris sui recuperet per
[004] assisam qualem habuit8 antecessor, sufficit ut quidam9 dicunt quod talis
[005] antecessor suus aliqua hora diei illius in seisina extiterit, licet ante mortem
[006] suam aliqua hora diei tenementum illud ex causa donationis vel alia10
[007] quacumque ad alium transtulerit, tum11 propter brevem seisinam, tum12
[008] quia die quo obiit aliqua hora in seisina fuit. Et unde dicunt quod per hoc
[009] satisfactum est brevi et assisæ, nec est necesse ut dicunt inquirere utrum
[010] talis seisitus obierit13 necne, ex quo in brevi non distinguitur.14 Sed re vera
[011] quidquid dicatur videndum erit utrum seisitus obierit necne,15 quia cum
[012] dicat die quo obiit fuit seisitus, oportet quod seisitus obierit, alioquin
[013] cadet assisa sicut videri poterit manifeste. Quia esto quod quis in cre-
[014] f.264b] pusculo vel aurora seisitus fuerit de aliquo tenemento ut de
[015] libero tenemento16 et in dominico suo ut de feodo, et tenementum illud
[016] dederit alicui et transtulerit animo donandi, et ille cui datum fuerit illud
[017] recipiat animo retinendi et possidendi, et ius coniunctum simul cum
[018] seisina in persona donatarii,17 statim facit liberum tenementum ei qui18
[019] recipit et dominicum, et nihil remanet cum donatore nisi tantum nudum
[020] dominicum, cum uno tempore et una hora transferat quidquid habet ad
[021] donatarium, si talis sic19 feoffatus aliqua hora diei vel noctis fuerit in
[022] seisina.

Si de usu seisinæ in assisa quæratur de hoc non est curandum.


[024] DE usu vero si donatarius non statim utatur non est multum curandum,
[025] quia20 potest quis sufficientem habere seisinam licet non statim utatur.
[026] Nec multum est de substantia, sed aliquando vestimentum probet et post
[027] imaginariam donationem seisinam declarat quod quidem21 facit et22 eodem
[028] modo captio expletiarum. Et eodem modo quo seisina iuncta iuri23 liberum
[029] facit tenementum vero heredi cum descendat hereditas ad eum statim et
[030] sine mora in ipsa coniunctione, ita facit seisina iuncta cum iure statim
[031] liberum tenementum si coniuncta transferatur ad alium per eum qui dare
[032] potest et qui omnia24 habet, scilicet seisinam et ius et liberum tenementum.
[033] Et qui25 hæc omnia habet omnia statim transferre potest et sine mora si
[034] velit sine aliqua retentione vel exceptione, vel quod nihil ei remaneat



Notes

8. habuerit, MA, MB, CE.

9. quidem, OC, MG; om., CM.

10. aliqua, OC, MG, CM.

11. tamen, MSS. var.

12. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y, Co.

13. obiit, OC, MG.

14. distinguntur, LA, MC.

15. nec non, OC, CM, LA, MC, OA (corr.), MG (vel n.).

16. t. suo, OB, MA, MB, MC, Y.

17. donatori, MC, LA.

18. quod, OA, CE.

19. sit, MSS. var.

20. Om., MA, MB; om. non est . . . utatur, OB.

21. quidam, OA, LA.

22. in, OC, MG, CM, OB, MA.

23. viri, MSS. var.

24-25. Om., MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College