Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 275  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sicut alibi plenius dictum est ut supra de assisa novæ disseisinæ. Item
[002] dicitur feodum alio modo eius qui alium feoffat et quod quis44 tenet ab
[003] alio, ut si sit qui dicat, talis tenet de me tot feoda45 per servitium militare. Et
[004] unde ex præmissis colligi potest quod unus potest esse seisitus de aliqua
[005] terra vel redditu in dominico suo ut de feodo et libero tenemento simul,
[006] vel tantum ut de feodo et non in dominico, vel46 tantum ut de libero
[007] f.264] tenemento et in dominico,47 non tamen in feodo, sicut dici poterit
[008] de illis qui tantum tenent ad vitam quacumque ratione. Et48 eodem modo
[009] potest quis esse seisitus ut de feodo et libero tenemento quoad proprietatem
[010] et in dominico, et alius ad nullum istorum sed quantum ad usumfructum,
[011] sicut firmarius sive fructuarius qui tenet ad certum terminum annorum.
[012] Item dicitur ut de feodo ita quod ut ponatur pro quasi et denotet
[013] similitudinem, vel quod ut denotet ipsam veritatem. Ipsam veritatem,
[014] sicut de ipsis dici poterit qui iustum habent titulum et iustam causam
[015] possidendi ab eis qui ius habent conferendi, et1 tunc pro sicut2 ut supra.
[016] Item similitudinem pro quasi, sicut de illis dici poterit qui ingrediuntur
[017] sine causa et3 iusto titulo <vel frater postnatus antenato excluso vel
[018] soror> propria auctoritate et4 per donationem factam a non domino. Item
[019] si per condicionem, ita quod talium ex insidiis fortunæ dependeat seisina.
[020] Item si bastardo fiat donatio et heredibus suis, et cum nullum habeat de
[021] corpore suo, ingrediatur filius suus bastardus et uxorem ducat etheredes
[022] habeat de corpore suo, si tales moriantur in seisina moriuntur seisiti in
[023] dominico suo ut de feodo, et ibi accipitur ut pro quasi.

Item dicitur die quo obiit.


[025] ITEM dicitur die quo obiit vel die quo habitum religionis5 assumpsit. Item
[026] die quo iter peregrinationis arripuit in quo itinere obiit, unde videndum
[027] erit de die qualiter dies accipiatur. Est enim dies solaris et6 dies lunaris,
[028] secundum quod deus divisit lucem a tenebris, ex quibus duobus diebus
[029] efficitur unus dies qui dicitur artificialis ex die præcedente et nocte subsequente,
[030] qui constat ex quatuor et viginti horis. Hora autem fit ex quadraginta
[031] momentis. Dies autem artificialis dividitur in quatuor partes. Et est
[032] una pars quæ incipit in crepusculo et terminatur ad mediam noctem. Et
[033] alia quæ incipit a media nocte et terminatur in aurora. Et tertia quæ
[034] incipit ab aurora et terminatur in meridie. Et quarta quæ incipit a meridie
[035] et terminatur ad noctem. Et quælibet pars in se continet sex horas. Et
[036] unde sive quis obierit die solari vel7 lunari, moritur eodem die artificiali
[037] qui pro uno die computatur. Et unde quacumque hora obierit quis tali die



Notes

44. quidem, MA, MB; quid, OB.

45. feodo, LA, CM.

46-47. Om., OA, CE, OB, MB, CM, MC.

48. Om., OC, MG.

1-2. Om., OC, CM, LA.

3. et sine, OB, MA, MB, Y.

4. Om., OC, MG.

5. Om., OB, MA, MB, CE, Y (+).

6. Om., MA, MB.

7. sive, MA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College