Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 274  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] impeditus fuerit de seisina, ut seisinam habeat de tenemento sicut antecessor
[002] suus habuit et quod ad heredem recognoscatur, salvo firmario
[003] termino suo. Et si terminus præterierit et firmarius forte ultra terminum
[004] tenementum retinere contenderit, vel illud ad alium infra terminum vel
[005] post transtulerit, competit26 heredi assisa novæ disseisinæ si voluerit, et
[006] sic de seisina eius qui infra ætatem fuerit si infra ætatem obierit, competit
[007] heredi suo de morte sua27 assisa mortis antecessoris non obstante usufructu
[008] quem firmarius vel custos perceperint,28 et de quo antecessor minoris die
[009] quo obiit seisinam non habuit29 nec ipse minor dum vixit, quia etsi in30
[010] propria persona usus non fuerit, tamen utitur per alios qui sunt in seisina
[011] nomine suo, quia ille facit cuius nomine fit,31 et si non utuntur per se
[012] utuntur per alios, sicut videri poterit de illis qui tenent in villenagio, ipsi
[013] utuntur et32 fruuntur sed33 non nomine proprio sed34 domini sui, et unde
[014] licet alius usumfructum habuerit35 die quo antecessor obiit, dici poterit
[015] quod seisitus obiit in dominico suo ut de feodo, habito respectu ad liberum
[016] tenementum et ad feodum et non ad usum, et ita quod assisa non determinet
[017] usum non magis quam si tenementum teneretur in villenagio. Et
[018] poterit quis tenere tenementum in dominico et in feodo, et alius in servitio
[019] vel quoad usum. Item unus tenere poterit in feodo quoad servitium sicut
[020] dominus capitalis et non in dominico, et alius in feodo et in dominico et
[021] non in servitio sicut liber36 tenens alicuius, et unde licet tenens vendat
[022] alicui tenementum suum, non tamen ille qui emit intrat feodum37 domini
[023] capitalis cum ipse nihil inde38 habeat nisi tantum servitium, et39 nihil in
[024] dominico nisi tantum servitium,40 sed tantum in feodum et dominicum
[025] tenentis, et tenens nullam iniuriam facit domino capitali licet ei damnum
[026] faciat, quia habere poterit servitium41 suum et distringere feodum suum
[027] quicunque42 illud teneat, et ideo poterit tenens vendere tenementum suum
[028] quando voluerit et cui, nisi ab initio inter eos modus adiciatur ne possit,
[029] alioquin faceret tenenti suo disseisinam.

Item ut de feodo.


[031] ITEM dicitur ut de feodo, quod quidem oportet petentem probare sicut
[032] alios articulos. Videndum est igitur quid teneatur in feodo et quid sit
[033] feodum. Et sciendum quod feodum est id43 quod quis tenet ex quacumque
[034] causa sibi et heredibus suis, sive sit tenementum sive redditus, ita quod
[035] redditus non accipiatur sub nomine eius qui provenit ex camera alicuius,



Notes

26. competat, MB, MC, CE, Y.

27. Om., OB, MA, MB, CE.

28. perceperit, OC, MG; receperint, OB, MB; recuperaverit, MA.

29. habuerit, OB, MA, MB, CE.

30. Om., OB, MA, MB.

31. sit, MSS. var.

34. sed nomine, OC, MG.

32-33. etc., OC, MG.

35. habuit, OB, CM, MC, LA.

36. libere, OC, MG, CM, MC, LA.

37. in f., OC, CM, MC, LA.

38. Om., MA, CM.

39-40. Om., MA, MC, CE.

40. in servitio, OC, MG, CM, LA.

41. Om., OB, MA, MB.

42. qui cum, OA, CE, OB, MA, MB.

43. illud, OB, MA, MB, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College