Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 273  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et heredes sui in vita donatoris, tunc fiet eodem modo quo superius proximo
[002] dictum est. Si autem ipse donatarius vel heredes sui vel ambo supervixerint,
[003] tunc revertatur res donata ad donatorem vel heredes suos per
[004] breve de ingressu ut supra. Si autem cum donatario et heredibus10 facta
[005] fuerit donatio ad vitam donatoris, si donatarius præmoriatur, heredes sui
[006] ei succedunt iure hereditario quamdiu donator vixerit sicut ad feodum,
[007] et post mortem donatoris desinit esse feodum donatarii et incipit esse
[008] feodum donatoris. Si autem sic facta sit donatio ad vitam etcetera, ut
[009] supra.

In dominico suo etcetera.


[011] ITEM dicitur in dominico suo. Videndum est igitur imprimis quæ possent11
[012] haberi in dominico. Et sciendum12 quod tam tenementum quam redditus,
[013] et omnia alia de quibus haberi possit assisa de13 nova disseisina14 de libero
[014] tenemento, sive teneatur15 ad vitam sive in feodo. Et de iis quæ in feodo
[015] tenentur, sequitur assisa mortis antecessoris et datur heredibus quicumque
[016] fuerit in possessione. Item dominicum accipitur multipliciter. Est autem
[017] dominicum quod quis habet ad mensam suam16 et proprie, sicut sunt bordlandes17
[018] Anglice. Item dicitur dominicum villenagium quod traditur villanis,
[019] quod quis tempestive et18 intempestive19 resumere poterit pro voluntate
[020] sua et revocare. Item dici poterit dominicum de quo quis habet
[021] liberum tenementum et alius usumfructum. Item poterit dici dominicum
[022] de quo quis habet liberum tenementum et alius custodiam. Eodem modo
[023] dici poterit dominicum de quo quis habet liberum tenementum et alius
[024] curam, sicut dicitur de custode et curatore, et unde unus datur a20 iure et
[025] alius ab homine. Et generaliter qualitercumque quis feoffatus fuerit et
[026] quacumque hora in feodo sibi et heredibus suis, vel si ex causa successionis,
[027] ita quod assisam novæ disseisinæ habere posset si eiectus esset dum viveret,
[028] competit heredibus suis assisa mortis antecessoris post mortem suam
[029] si seisitus moriatur. Et sciendum quod dominicum dicitur ad differentiam
[030] eius quod21 tenetur in servitio. Et unde dicitur tota die, quod videndum
[031] erit quid22 quis teneat in dominico et quid in servitio. Et regulariter verum
[032] est quod dominicum dici potest omne23 illud tenementum de quo antecessor
[033] obiit seisitus ut de feodo, sive cum usufructu vel sine, et24 de quo si
[034] f.263b] eiectus esset dum viveret, recuperare posset per assisam novæ
[035] disseisinæ licet alius inde haberet usumfructum, et unde ad declarationem
[036] seisinæ antecessoris statim competit heredi assisa mortis antecessoris25 si



Notes

10. h. suis, OC, CM.

11. possunt, OC, MC.

12. s. est, OC, MG.

13-14. novæ disseisinæ, OC, MG, CM.

15. teneantur, LA, MC, CM; teneant, MG.

16. Om., OB, MA, MB, LA.

17. bordlantes, borlaundes, bordlondes, borlandes, bordlandis, MSS. var.

18-19. Om., OC, MG.

20. de, OC, MG; om., CM.

21. qui, OC, MG.

22. quod, MG, CM, CE.

23. esse, LA, MC.

24. Om., OC, MG.

25. Om., OA, CE, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College