[001] totum habeat cum aliis in communi. Et cum unus moriatur, non descendit [002] aliqua pars heredi morientis nec separata nec in communi ante mortem [003] omnium, sed pars illa communis per ius accrescendi accrescit superstitibus [004] de persona in personam usque ad ultimum superstitem, et cum ille ultimus [005] obierit, tunc primo locum habebit assisa mortis antecessoris24 in personis [006] heredum, et sic ad ultimam seisinam: quicumque talium præmoriatur, [007] semper ad ultimam seisinam erit recurrendum. Sed esto quod heres per [008] errorem de morte patris vel matris præmortuæ assisam portaverit cum [009] portare deberet de morte eius qui ultimo obiit. Quæritur an restitui possit. [010] Et unde videndum est utrum tempestive ante captionem se retraxerit vel [011] non. Si autem se retraxerit, ad aliam assisam regressum habebit. Si autem [012] non, non,25 quia assisa26 super assisam de eadem re et de eadem morte non [013] erit capienda, non magis quam assisa novæ disseisinæ inter easdem personas [014] et de eodem facto, sed sibi ipsi imputet quia27 erravit. Si autem sic [015] fiat donatio pluribus successive, scilicet tali et heredibus suis quos de [016] carne sua procreatos habuerit, et si non habuerit, vel28 cum habuerit29 et30 [017] defecerint, tunc tali et heredibus suis eodem modo, et sic pluribus, si [018] primus cum tales habuerit seisitus moriatur, statim competit assisa suis [019] heredibus. Si autem nullus omnino habuerit, vel cum habuerit defecerint, [020] tunc descendit ius31 ad alios feoffatos, non ex causa successionis ut locum [021] f.263] habeat assisa mortis antecessoris, sed ex causa primæ donationis [022] et per modum feoffamenti, et alio brevi opus erit.
Si quis donationem fecerit ad vitam suam alicui tantum sine heredibus vel alicui et heredibus suis.
[024] ITEM potest quis ita dare quod nec ipse nec donatarius nec heredes eorum [025] habebunt assisam mortis antecessoris, ut si quis ita dicit, Do tali decem ad [026] vitam meam. Si donatarius supervixerit donatorem, heredi donatoris non [027] competit assisa sed breve ad terminum qui præteriit, cum res donata sit2 [028] liberum tenementum ipsius donatoris et terminus ipsi donatario. Si autem [029] donatarius in vita ipsius donatoris3 obierit, tunc distinguendum est4 [030] utrum donatio facta fuerit donatario tantum vel5 donatario6 et heredibus.7 [031] Si tantum donatario, tunc revertitur res donata8 ad donatorem ex quo [032] heredes sui in donatione non sunt comprehensi, quia locum non invenit per [033] modum donationis quod9 ad alium possit descendere vel reverti quam ad [034] eum a quo processit. Si autem donatario et heredibus suis et ipse defecerit