Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 271  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et dominus suus ratam habuerit adquisitionem cum sciverit,
[002] vel si procurator domino ignoranti adquisiverit et ante scientiam11 moriatur
[003] dominus, satis moritur seisitus quia factum procuratoris numquam
[004] facere poterit irritum. Item et eodem modo ex persona tutoris sicut procuratoris
[005] mori poterit quis seisitus, ut si tutor sive custos aliquem minorem
[006] recognoverit ad heredem et sub nomine talis minoris se posuerit in seisinam,
[007] licet minor in propria persona possessionem non apprehenderit,12
[008] quod13 plerique faciunt, satis moritur seisitus ex seisina custodis et talem
[009] f.262b] seisinam transmittit ad heredes. Et14 illud15 idem dici poterit de
[010] curatore qui sub nomine minoris fuerit in seisina ratione socagii vel ratione
[011] feoffamenti. Si autem custos minorem ad heredem non cognoverit cum
[012] custos in seisina fuerit hereditatis, licet ius proprietatis ad talem minorem
[013] descenderit, et sic obierit, nihil aliud transmittit ad heredes suos propinquiores
[014] nisi id16 quod ipsi habet, scilicet ius merum et proprietatem.
[015] Seisinam autem quam non habet non transmittit nec ius possessorium.
[016] Oportet igitur recurrere ad seisinam eius, scilicet antecessoris minoris, qui
[017] ultimo obiit seisitus, quia oportet de necessitate quod seisina sequatur ius
[018] merum et in fine ibi remaneat: et illud idem dici poterit de maiore quod
[019] dicitur de minore.

De ultima seisina.


[021] PLURES ita17 possunt mori seisiti de una et eadem re ut de feodo ex diversis
[022] feoffamentis. Et unde si ordine debito agant heredes18 et petant quilibet
[023] per assisam, in fine redibit seisina sive possessio ad proprietatem, et sic de
[024] seisina eius qui ultimo obiit seisitus erit incipiendum, et de assisa ultima
[025] gradatim et per ordinem usque ad primam. Item ad ultimam seisinam erit
[026] recurrendum unius videlicet ex pluribus feoffatis simul ex una donatione,
[027] quia nullus ex taliter feoffatis de morte alterius habebit assisam, sed
[028] heredes eorum si talibus fiat donatio et eorum heredibus, scilicet de morte
[029] illius tantum qui ultimus19 ex omnibus obiit et non de morte aliorum
[030] præmortuorum,20 ut videri poterit.

Si fiat donatio concubinæ et pueris suis.


[032] SI fiat donatio viro et uxori simul et eorum heredibus, vel concubinæ et
[033] pueris suis, nominatis vel21 non nominatis,22 et heredibus eorum, et cum
[034] omnes in seisina fuerint vel quidam eorum, nullus ex persona alterius vel
[035] morte habebit assisam quia omnes feoffati sunt simul habendi et tenendi,
[036] nec totum nec partem separatam nec per se, sed ut quilibet ipsorum23



Notes

11. seisinam, V, MB, CM, CE.

12. apprehenderet, OC, MC; apprehendit, MG.

13. quia, MA, MB.

14-15. etc., MA, MB.

16. illud, MA, MB; ad, OB.

17. itaque, OA, CE, Y.

18. Om., OC, MG, CM.

19. unus, OA, CE, Co, OB, MA, MB, OC, CM; ultimo, MC, MG; ultimus, V, Y.

20. postmortuorum, OB, MA, CM, Co, CE; præmortuorum postmortuorum, OA; primom-, MB.

21-22. Om., MA, LA.

23. eorum, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College