Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 270  Next    

Go to Volume:      Page:    




De seisina die quo obiit.


[002] f.262] DICITUR autem si talis pater etcetera fuit seisitus. Seisitus tamen
[003] poterit esse quis corpore et animo simul die quo obiit, secundum quod
[004] seisina adquiritur corpore et animo, et ita poterit retineri1 corpore et animo
[005] simul, et corpore tantum sine animo post mortem donec corpus a seisina
[006] efferatur. Item eodem modo retineri poterit seisina animo sine corpore ante
[007] mortem. Verbi gratia: esto quod quis peregre profectus sit vel ad nundinas,
[008] nemine in possessione sua nomine suo relicto, et in itinere antequam redierit
[009] moriatur, nihilominus seisitus moritur. Item si pro paupertate possessionem
[010] dereliquerit2 et ita quod dominus capitalis pro defectu servitii
[011] tenementum in manum suam ceperit et retinuerit, vel alii ad3 excolendum
[012] dederit, vel quod plus est alium feoffaverit, satis moritur tenens seisitus
[013] quia animo retinet civiliter, licet corporaliter in possessione non fuerit
[014] naturaliter, quod tamen non esset si ei offerenti scilicet domino capitali
[015] servitium cum arreragiis dum vixit seisina esset4 denegata, quia tunc esset
[016] disseisitus et seisitus non5 moreretur. Item satis seisitus moritur qui secundo
[017] die vel tertio vel ulterius quamdiu licuerit ei qui eiectus est recenter
[018] reicere, vel si in tali languore fuerit constitutus quod sibi perquirere non
[019] possit, ut si fuerit essoniatus de malo lecti, vel in tali infirmitate quod
[020] memoriam amiserit, quia cum talis semel animo et corpore seisinam adquisivit,
[021] et si dum fuerit in seisina talis infirmitas supervenerit quod memoriam
[022] amiserit, quia numquam durante tali statu poterit desinere animo
[023] possidere, et satis moritur seisitus. Idem est si quis donationem fecerit per
[024] cartam et ita quod finis et cirographum in curia domini regis intervenerit
[025] cum omni solemnitate, si nulla subsequatur seisina vel minus sufficiens, ut
[026] si donator statum non mutaverit quantum ad usum in toto nec in parte,
[027] cum usus fuerit6 post donationem per se vel cum donatario, in propria
[028] persona vel per suos, et ita quod donatarius vacuam possessionem non
[029] habuerit. Item non refert qualem seisinam antecessor habuerit, vel per
[030] disseisinam vel intrusionem, per dominum vel7 non dominum, et ita quod
[031] quasi de feodo moriatur seisitus, et unde si eiectus esset dum viveret
[032] seisinam suam recuperare posset per assisam novæ disseisinæ, non tamen
[033] ut de libero tenemento, ut si teneret ad vitam, sed8 sibi et heredibus9 ut in
[034] feodo. Et hæc est regula generalis. Quis teneat ad vitam et quis in feodo
[035] supra satis videri poterit plenius in titulo de donationibus. Item non
[036] refert utrum quis moriatur seisitus in propria persona vel in persona tutoris
[037] vel procuratoris, ut si procurator nomine domini sui stipulaverit et adquisiverit10



Notes

1. retinere, V, MA.

2. deliquerit, OC, CM, MC; reliquerit, MG; delinquerit, MA.

3. Om., OA, CE, Y, OB, MB.

4. esset ei, V, MG.

5. Om., OB, MA, MB, OC, MG, CM, Y.

6. Om., OB, MA, MB.

7. vel per, OC, MG, CM.

8. sed si, OA; sed ut, MG; vel, MA; scilicet, V; om., CM.

9. h. suis, OB, MA, MB, MG.

10. adquisivit, OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College