[001] super tenentem, et cum sit plenæ ætatis et paratus probare ætatem [002] f.261b] suam, non erit tenens audiendus si velit dominum capitalem [003] vocare ad warantum propter aliquam conventionem inter eos factam, ut si [004] dicat quod ei teneatur warantizare usque ad certum terminum vel ultra [005] ætatem, et cum talis conventio non tangat heredem, procedat statim [006] assisa et tenens agat de conventione versus suum warantum si sibi viderit [007] expedire, quia ille qui petit per assisam mortis antecessoris17 nihil clamat in [008] custodia, nec venditor tenetur ei warantizare nisi custodiam tantum et [009] non tenementum in dominico.
De exceptionibus proponendis contra assisam mortis antecessoris.
[011] CUM autem in assisa mortis antecessoris nullum warantum habuerit, vel [012] cum habuerit nullam vocat quia in propria persona vult18 potius subire [013] defensionem, et ei multæ competant responsiones ex articulis in brevi [014] contentis et exceptiones, imprimis proponat illas. Dicitur enim imprimis, [015] si talis pater vel mater etcetera. Et unde imprimis videndum de morte [016] quarum personarum capi debeat assisa.
De morte quarum personarum capi debeat assisa.
[018] ET sciendum quod de morte patris et matris, fratris et sororis, avunculi et [019] amitæ. Et ita sicut limitatur assisa infra19 certas personas ita limitatur [020] infra certos gradus, quod superius ascendendo non extenditur ad avum20 [021] nec inferius descendendo ad nepotem, quia de morte avi numquam tenebit [022] assisa nec eodem modo de morte nepotis, licet nepos habere possit assisam [023] de morte avunculi et amitæ.Item numquam tenebit assisa inter coniunctas [024] personas fratres et sorores, nepotes et neptes, pronepotes et proneptes et sic [025] inferius descendendo, nec etiam consanguinitas de aliqua hereditate vel de [026] aliquo quod descendat hereditarie a communi stipite, sed tantum breve de [027] recto: versus tamen extraneas personas locum habebit assisa quatenus se [028] extendit. Et ad quas personas assisa se non extendit locum habebit consanguinitas, [029] quæ omnino trahit originem de assisa, sicut inferius plenius21 [030] apparebit.
Qualiter petens probare debeat intentionem suam.
[032] PROPOSITA autem intentione petentis, oportet eam22 fundare et probare, [033] scilicet per assisam in modum assisam, omnes brevis articulos, scilicet quod [034] talis antecessor cuius seisinam petit fuit seisitus et23 in dominico suo ut24 [035] de feodo et die quo obiit, et quod post terminum, cum assisa ista sicut et [036] aliæ infra certum terminum limitetur. Et si in uno articulorum istorum [037] defecerit, cadet25 assisa ac si in omnibus defecisset.