[001] sive assisa triplex <et pna multiplex, ut infra de restitutione damnorum>. [002] Est enim personalis quia persequitur eum qui fecit disseisinam [003] propter factum quia ipse fecit, persequitur etiam eum ad pnam propter [004] iniuriam, persequitur etiam rem quoad restitutionem, et in hoc est rei [005] persecutoria. Persequitur etiam quandoque unicam personam quantum ad [006] hæc omnia, et quandoque duas personas vel plures, secundum quod duo [007] fuerint disseisitores principales vel plures, et secundum quod res ad ipsos [008] pervenerit per ipsam disseisinam, vel post disseisinam per translationem [009] statim11 vel post tempus. Persequitur etiam quandoque unicam personam [010] quantum ad pnam propter factum et iniuriam, et aliam personam quantum [011] ad rei restitutionem cum rem detineat, quarum nulla sine alia poterit [012] respondere per se, quia disseisitor non habet quid restituat licet teneatur [013] ad pnam, nec ille qui rem detinet, licet possit restituere, nullam12 iniuriam [014] fecit. Coniunctis13 igitur utrisque14 personis in unam, tunc demum procedatur [015] per assisam et non aliter. Persequitur etiam quandoque plures [016] f.165] personas quantum ad pnam et plures quantum ad rei restitutionem, [017] secundum quod res in plures manus devenerit post disseisinam, [018] vel secundum quod in plura capita in ipsa disseisina divisa fuerit et partita. [019] Adquiritur vero per assisam istam non solum ipsa res spoliata corporalis, [020] verum etiam omnes fructus medio tempore percepti.1 Item non solum ipsa [021] res, sed in ipsa re pax et quies. Item non solum pax et quies in proprio, sed [022] libertas et perturbationis evacuatio,2 de quibus mentio facta est in principio. [023] Item quoniam3 ad omnes non pertinet huiusmodi querela quamvis in [024] possessione fuerit, videndum est igitur cui competat remedium per assisam, [025] et ad quem pertineat querela, et cui fieri debeat et quando, et [026] similiter ad quem non pertineat. Et sciendum quod tantum pertinet ad [027] eos querela qui nomine suo proprio tenementa tenent4 et non alieno, sive [028] ad vitam sive in feodo, sed non ad terminum annorum, licet aliud habeat [029] remedium. Et quicumque sint tales, masculus vel femina, maior vel minor, [030] liber vel servus, in suo casu, et sive per se in propria persona sive per procuratorem [031] vel familiam vel firmarium, vel alios quoscumque qui suo [032] nomine fuerint in seisina, cum per tales possideant, quia ille possidet cuius [033] nomine possidetur: et unde si quis tales qui5 nomine dominorum fuerint in [034] seisina eiecerit, domino competit assisa et non illis, ut inferius dicetur ad [035] exemplum. Nulli autem competit qui in seisina fuerit nomine alieno, quia [036] talis non possidet licet fuerit in seisina, sicut procurator, custos ratione [037] custodiæ, firmarius sive fructuarius nomine6 firmæ, servus proprius vel7 [038] alienus, hospes vel alius quicumque, talibus enim non competit assisa cum