Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 267  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] assisa. Ut de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Warrewickiæ, assisa
[002] mortis antecessoris, circa medium rotuli. Illud37 idem observari debet ut
[003] videtur si unus moriatur ex pluribus tenentibus simul et in communi. Si
[004] autem divisa sit hereditas vel tenementum inter plures participes quod
[005] prius fuit38 commune, si unus moriatur cadit assisa et breve. Et quid si vir
[006] et uxor simul vocentur de feoffamento uxoris? Licet vir moriatur, non
[007] tamen propter hoc cadit breve, licet e converso. Si autem petens vel tenens
[008] vel uterque moriatur, tunc cadit loquela omnino quasi deficiente fundamento.
[009] Si autem unus warantus vel plures ex pluribus moriantur, tunc
[010] refert utrum warantizaverint vel non. Si autem non warantizaverint, non
[011] cadit breve39 per mortem waranti, sed incipiet tenens vocare suum heredem
[012] de novo. Si autem warantizatum fuerit secundum quosdam, cum
[013] warantus sit quasi tenens et principalis et cum tenens posuerit in warantum
[014] defensionem suam omnino nec illam resumere possit, quod quidem
[015] non est in primo casu, et sic quasi mortuus, quasi ad placitum cadit breve
[016] et alio brevi opus erit. Si autem warantus unus, vel unus ex pluribus cum
[017] plures successive vocentur, se defenderit40 de warantia quod warantizare
[018] non debeat, nulla alia subsequitur41 pœna nisi quod capiatur assisa per
[019] defaltam, et semper tenens conservabitur indemnis per excambium cum
[020] ei semel fuerit warantizatum. Et quod assisa sic42 capi debeat statim per
[021] defaltam waranti, habetis de itinere Martini de Pateshilla in comitatu
[022] Eboraci anno regis Henrici decimo, assisa mortis antecessoris, si Walterus
[023] le Chamberlenger.43 Ad hoc facit de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu
[024] Bukinghamiæ, si Simon Hochedez,44 assisa mortis antecessoris,45 ubi
[025] dicitur quod si46 warantus47 warantizare non debeat quod nulla subsequitur
[026] pœna nisi quod assisa capiatur. Et est ratio, quod warantus in assisa
[027] defendere debeat48 contra assisam et dicere quare debeat remanere. Sed
[028] f.261] si nihil dicere sciat, procedit1 assisa et assisa aufert vel dat in
[029] causa possessionis. In causa proprietatis respondet2 warantus et defendit3
[030] ipsum ius, et quare petens ius non habeat tenetur docere, quod si facere
[031] non possit, amittit tenens cum sit indefensus.

Si assisa tangat regem et dicat tenens quod sine rege non possit respondere, capiatur nihilominus assisa, sed ponatur iudicium in respectum quousque dominus rex inde præceperit voluntatem suam.


[033] ITEM cum quis warantum ita quasi vocaverit et dicat quod sine domino4
[034] rege respondere non possit quia tenementum de quo assisa arramiata est



Notes

37. istud, OC, MG.

38. Om., OC, MG.

39. Om., OC, MG.

40. defendere, MA, MB, OC, MG, CM.

41. subsequetur, OC, MG, CM; --quatur, MA.

42. Om., OC, MG, CM.

43. Chamberleyn, OC, MC; Chamberlenge, Y.

44. Hokedex, Hokeday, Hokedoz, MSS. var.

45. Om., OA, CE.

46-47. Om., OC, MG, CM.

48. debet, OA, CE.

1. procedat, OC, MG, MA; procedet, CM.

2. respondit, MB, MC; --deat, MA.

3. defendet, OC, MG.

4. Om., MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College