Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 266  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] esto quod warantus ad primum diem venerit et se defenderit de warantia,14
[002] non erit aliquis ipsorum tenentis vel15 waranti qui dicere possit16 contra
[003] assisam quare remanere debeat. Tenens non potest quia defensionem suam
[004] posuit in warantiam17 quam quidem resumere non potest. Warantus
[005] autem18 non tenetur dicere19 contra assisam neque defendere quia defendit
[006] se de warantia. Nihil igitur superest nisi quod per defaltam utriusque
[007] capiatur assisa. Si autem warantus defaltam non fecerit, sed primo die20
[008] comparuerit post essonia et dilationes præsentibus petente et tenente, aut
[009] statim warantizat aut ostendit rationem quare warantizare non debeat.
[010] Et si statim warantizaverit, respondere poterit contra assisam21 et dicere
[011] quare remanere debeat imperpetuum vel ad tempus, cum omnes habeat
[012] exceptiones et defensiones quas principalis tenens22 haberet, ut infra dicetur,
[013] et forte plures, et cum sit quasi tenens cum tenentem teneatur defendere
[014] in seisina. Et sic potest defendere statim, nisi ipse warantum
[015] habuerit23 unum vel plures quem24 ad defensionem propriam velit nominare.
[016] Potest enim warantus cum warantizaverit et sit quasi dominus25
[017] litis warantum ulterius vocare, et ille warrantus cum warantizaverit alium,
[018] et sic in infinitum successive, et qualiter summoneri debeant per auxilium
[019] curiæ vel sine et qualis districtio sequi debeat summonitionem, satis26
[020] patet ex præmissis: hoc tamen adiecto, quod ille27 qui warantizavit in
[021] f.260b] brevibus summonitionis et districtionis semper28 habebitur pro
[022] tenente, et de illo cui warantizatum29 est30 nulla fiat mentio, sed domui
[023] remanebit donec terminetur placitum inter petentem et warantum qui
[024] subiit defensionem. Et si plures vocati fuerint de waranto in warantum et
[025] ultimus31 defaltam fecerit, capi debet assisa per defaltam, et per omnia
[026] observari debet32 sicut superius dictum est. Item cum plures sint33 waranti
[027] et ultimus34 tenentem defendere non possit, vel35 si assisa per defaltam
[028] waranti capiatur et ultimus warantus de excambio faciendo se defendere
[029] non possit, faciet excambium suo feoffato, et illud idem excambium deveniet
[030] ad primum tenentem de manu in manum et de waranto in warantum,
[031] secundum quod infra36 plenius dicetur de warantis. Si autem unus ex
[032] pluribus warantis vel plures fuerint infra ætatem omnium illorum ætas
[033] expectabitur. Si autem unus ex pluribus petentibus in communi ante captionem
[034] assisæ moriatur, non tamen propter hoc cadit breve nec remanebit



Notes

15. et, MG, CM, MC.

16. poterit, OC, MG.

17. warantum, OA, CE, Y; warm., MA, MB.

18. Om., OC, MG.

19. Om., OC, MG, CM.

20. die non, OA, MG; die vero, OC, CM, Y.

21. Om., OC, MG, CM, MC.

22. Om., OC, MG, CM.

23. sic, OA; vocaverit, MC; om., MSS. gen.

24. Om., OC, MG, CM.

25. domus, MB, CM; om., MA.

26. facile, V; sicut, OC; om., MG.

27-28. Om., OC, MG.

29-30. warantizat, MG, CM; war. fuit, OC.

31. ulterius, MA, MB, OC, MG, CM.

32. debent, OC, MG, CM.

33. Om., OC, MG, CM.

34. ulterius, MA, MB, MG.

35. et, OC, MG, CM, MC.

36. inferius, V, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College