Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 265  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] poterit in rotulo de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici sexto comitatu
[002] Middelsexiæ, assisa mortis antecessoris, si Aluricus42 Huse, quam
[003] terram Matilda43 de Albo Monasterio tenuit et quæ vocavit ad warantum
[004] Willelmum de Albo Monasterio. Et quod dicitur de defalta unius waranti
[005] cum unus tantum vocetur ad warantum, illud idem dici poterit de defalta
[006] unius vel duorum ex pluribus warantis, quod capienda erit assisa si unus
[007] ex pluribus44 defaltam fecerit. Ex præmissis igitur patet manifeste quod
[008] cum warantus defaltam fecerit prima45 die et adiudicatum sit quod assisa
[009] capiatur per defaltam, et assisa eodem die capi non possit sed differatur
[010] captio usque ad alium diem, et warantus tunc venerit per districtionem vel
[011] sine et warantizare voluerit ante captionem,46 bene poterit, non tamen ad
[012] f.260] defensionem ut tenentem defendat vel aliquid dicat contra assisam,
[013] sed ut excambium faciat si tenens amittat per assisam: et multo
[014] fortius post captionem assisæ, quia tunc non erit quis in possessione quem
[015] possit1 defendere, tenetur tamen ad excambium propter warantiam. Et si
[016] ulterius per hoc quod sic warantizavit quoad excambium velit2 warantum
[017] vocare, non proderit ei sicut patet superius per exemplum, cum ex culpa
[018] sua non sit in seisina nec quasi,3 nec etiam suus feoffatus quem4 warantus
[019] suus possit defendere in seisina. Et quod assisa capi debeat per defaltam
[020] waranti statim post defaltam, habetis de termino Sancti Michælis anno
[021] regis Henrici duodecimo incipiente tertio decimo comitatu Suthamtoniæ,5
[022] assisa mortis antecessoris, si Robertus filius Eilrici6 de tenemento in Denemede,7
[023] et unde Herbertus filius Ricardi qui terram illam tenuit, vocavit
[024] inde ad warantum priorem de Sancto Lando8 de Rotomago, qui post essonia
[025] sua de ultra mare et citra defaltam fecit. Et unde consideratum fuit
[026] quod assisa procederet per9 defaltam ipsius prioris. Et quia Herbertus
[027] amisit per assisam, habuit recuperare suum versus priorem. Et unde verum
[028] est quod non erit assisa capienda nisi tunc demum cum warantus defaltam
[029] fecerit. Idem10 erit si tenens defaltam fecerit11 postquam warantum vocaverit,
[030] sive warantus venerit sive non, quod capietur assisa. Ut de termino
[031] Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici septimo12 decimo comitatu Bukinghamiæ,
[032] assisa mortis antecessoris, si Rogerus de Estwike. Et idem dici
[033] poterit de utroque si warantus et tenens defaltam fecerint. Item si tenens
[034] tantum, et warantus præsens sit vel abens, non refert, quia warantus
[035] quietus de warantia cum13 non sit aliquis qui sequatur versus eum. Item



Notes

42. Aluredus, Aluericus, alicuius, MSS. var.

43. Matill. (=Matillis?), MSS. var.

44. p. warantis, OA, CE, Y.

45. primo, V, OC.

46. c. assisæ, OC, MG, CM, MC, Y (+).

1. posset, OC, MG.

2. velit ulterius, OA, CE, MC.

3. qual., OA, CE, MA, MB, OC, MG.

4. quam, OC, MG.

5. Suffolciæ, OC, MG, CM, MA.

6. Carici, Henrici, clerici, Eybrici, MSS. var.

7. Denemode, Deneme, Veniendi, MSS. var.

8. Laudo, MSS. var.

9. propter, OC, MG, CM.

10-11. sic, OA; om., MSS. gen.

12. octavo, OC, MG.

13-14. Om., OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College