Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 264  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] unde idem D. dum fuit inde22 in seisina vocavit inde23 ad warantum
[002] prædictum B., et qui postea venit et terram illam ei24 warantizavit. Et
[003] habeas ibi etcetera. Ad quem diem si non venerit, procedatur contra
[004] ipsum ad defaltam ut supra. Et demum cum venerit, aut statim
[005] f.259b] warantizat aut dicit quod25 warantizare non debeat26 quia nihil
[006] tenet de eo nec servitium ei facit neque27 homagium. Item etsi ei warantizare
[007] teneret, tamen ipse B. ubi ipse respondisse potuit ad assisam si ad
[008] diem suum venisset defaltam fecit, et ita quod per defaltam suam capta28
[009] fuit29 assisa, per quam amisit exceptiones et defensiones suas contra
[010] assisam, quod sibi ipsi debet imputare.30 Et si idem A. gratis warantizaverit
[011] B. et ulterius warantum vocaverit, eadem poterit ei fieri responsio
[012] quæ facta est ipsi B. Item esto quod warantus cum ad primum diem
[013] defaltam fecerit, ad alium diem ante captionem assisæ, postquam semel
[014] adiudicata fuerit assisa capienda, de facto warantizaverit ipsi tenenti,
[015] et per warantizationem ita consideratum31 fuerit quod si tenens amiserit
[016] quod warantus ei faceret warantiam suam32 et excambium, et ille33 idem
[017] warantus eodem die alium warantum vocaverit, et capta sit assisa eodem
[018] die per quam petens recuperaverit34 versus tenentem, statim summonitus
[019] fuit secundus warantus ad warantizandum primo. Ut in rotulo Sanctæ
[020] Trinitatis anno eodem. Ad35 quem diem non venit secundus warantus
[021] postquam se essoniavit, ita quod præceptum fuit vicecomiti quod haberet
[022] corpus eius: et ad quem diem venit secundus warantus. Ut de termino
[023] Sancti Michælis proximo sequente anno eodem.36 Et primus warantus
[024] petiit versus eum excambium terræ quam tenens amisit versus petentem
[025] per assisam mortis antecessoris. Et unde idem tenens vocavit ipsum primum
[026] warantum ad warantum37 versus petentem. Et qui ei38 warantizavit
[027] et vocavit secundum warantum versus petentem. Et qui venit et noluit ei
[028] respondere nec ad breve suum nisi curia consideraret, quia ille primus
[029] warantus terram illam39 warantizaverat tenenti, et postea per defaltam
[030] suam propriam amisit per assisam, absque eo quod ipsum secundum
[031] warantum vocasset ad warantum dum fuit in seisina, et desicut per defaltam
[032] suam capta fuit assisa, et ita quod tenens amisit et ita quod tenens
[033] est nunc extra seisinam, quod quidem primus warantus per attornatum
[034] suum cognovit,40 consideratum41 fuit quod secundus warantus non responderet
[035] et quod primus warantus in misericordia. Casus iste inveniri



Notes

22. Om., V, CM.

23. Om., OC, MG, CM.

24. Om., OC, MG, CM, MA.

25. ei, OC, MG, CM; se, MC.

26. debere, OC, MG, CM.

27. nec, OC, MG, CM.

28-29. Om., OC, MG.

30. imputasse, OC, MG; om., CM.

31. concessum, OC, MG (--sus).

32. Om., OA, CE.

33. iste, MG, CM; om., OC.

34. recuperavit, OC, CM, MC; --erat, MG.

35-36. Om., OC, MG.

37. warantizandum, V, MB; warantiam, OC, CM, MC.

38. eum, OC, MG.

39. suam, OC, MG, CM, MC; om., Y.

40. recognovit, OC, MG, CM.

41. concessum, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College