[001] non, vel si habeat quod habeat tenens5 excambium. Si autem non, quod [002] tenens retineat per assisam et warantus quietus de excambio. Non enim [003] iustum esset quod tenens utrumque haberet tenementum quod prius [004] tenuit et excambium quamvis warantus defaltam fecit. Et ideo in omni [005] casu capienda erit assisa, et semper erit necessarium petenti quod sciat [006] utrum tenens iustam habeat causam vocandi warantum vel non.
Aliud breve de eodem dum fuit in seisina.
[008] REX vicecomiti salutem. Cape in manum nostram per visum legalium [009] hominum etcetera, de terra A. pro6 defectu7 ipsius A. ad valentiam tertiæ [010] partis vel quartæ tantæ terræ cum pertinentiis in tali villa in tali comitatu, [011] quam B.8 in curia nostra etcetera recuperavit versus eum per assisam [012] mortis antecessoris9 etcetera, et unde idem C.10 dum fuit inde in seisina [013] vocavit inde ad warantum prædictum A. et D. et E. participes suos. Et [014] summone per bonos summonitores præfatum A. quod sit coram eisdem [015] iustitiariis nostris apud talem locum ad præfatum terminum, inde responsurus [016] cum prædictis D.11 et E.12 et ostensurus quare non fuit etcetera, ut [017] supra. Et ad quem diem si non venerint,13 amittent14 terram captam in [018] manum domini regis per defaltam suam, secundum quod assisa fecerit pro [019] tenente vel15 petente16 secundum unum sensum quidam eorum vel omnes, [020] secundum quod venerint vel17 non. Ad diem illum venit warantus per [021] districtionem, aut statim warantizat18 aut dicit19 se warantizare non [022] debere, quod20 nihil aliud est dicere in hoc casu nisi quod ad excambium [023] non teneatur secundum unum sensum warantiæ, quia warantizare non [024] potest secundum alium sensum, id est defendere tenentem in seisina, cum [025] nullus iam sit in seisina tenens quem defendat. Igitur agendum erit [026] tantum de excambio, quo casu si defendere se possit quietus recedet de [027] excambio. Si autem se defendere non possit, tunc statim satisfaciat de [028] excambio suo feoffato, nisi forte ita sit quod warantum ulterius vocare [029] voluerit, et tunc summoneatur warantus quod sit tali die tali loco ad [030] warantizandum tali tantam terram21 per tali breve.
Breve de summonendo warantum ad warantizandum cum assisa capta fuerit per defaltam waranti.
[032] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores talem A. [033] quod sit etcetera, ad warantizandum B. tantam terram etcetera quam C. [034] in curia nostra etcetera, clamat versus D. et quam idem D. postea amisit [035] per assisam mortis antecessoris inde inter prædictos C. et D. captam, et