[001] in uno sensu defensionem habeat, et secundum quod in alio sensu [002] teneatur warantus ad excambium, cum feoffatum suum non defenderit [003] vel defendere non possit. Distringatur hoc modo si terram habuerit in [004] eodem comitatu, quod vicecomes capiat in manum domini regis de terra [005] ipsius waranti ad valentiam terræ quam tenens amisit, per hoc breve.
Breve dum fuit in seisina.
[007] REX vicecomiti salutem. Cape in manum nostram26 per visum legalium [008] hominum de comitatu tuo de terra A. in balliva tua pro defectu ipsius A. [009] ad valentiam tantæ terræ cum pertinentiis in tali villa quam B. in curia [010] nostra coram iustitiariis etcetera, recuperavit versus C. per assisam mortis [011] antecessoris inde ibi inter eos captam, et unde idem C. dum fuit in27 [012] seisina vocavit inde ad warantum prædictum A. versus eundem B. Et [013] summone per bonos summonitores prædictum A. quod sit coram eisdem [014] iustitiariis nostris tali28 loco ad prædictum terminum, scilicet de principali [015] placito warantiæ, inde29 responsurus et ostensurus quare non fuit coram [016] eisdem iustitiariis nostris apud talem locum tali die sicut summonitus [017] fuit. Et habeas ibi summonitores etcetera. Si autem terra quæ amittitur [018] et terra quæ tenetur ad excambium fuerint in diversis comitatibus, tunc [019] primo fiat extensio de terra quæ amittitur, ut tantundem capiatur in [020] manum domini regis de terra waranti quæ ad excambium tenetur, secundum [021] quod inferius de districtione waranti plenius dicetur. Item si plures [022] fuerint waranti ut supra dictum est, tunc facta extensione capiatur in30 [023] manum domini regis de terris31 singulorum proportionaliter quantum ad [024] singulos pertinebit de warantia, secundum valorem et æstimationem [025] terræ quam tenens amisit per assisam quæ capta fuit per defaltam ipsius [026] waranti. Et sic videtur quod habere poterit excusationem de defalta [027] f.259] propter impedimenta, vel restituetur per defensionem per legem [028] sicut in causa proprietatis, et ita capi non poterit assisa propter aliquam [029] defaltam, quia nulla erit defalta quæ defendi poterit per legem, et sic [030] non erit ille in defalta qui vocavit quia secutus est per legem terræ ita [031] quod non est in culpa, nec warantus in culpa erit quia summonitionem [032] defendere poterit per legem, et ideo qui iudicaverit assisam esse1 capiendam [033] per defaltam quæ nulla est male agit. Et iniquum erit quod warantus [034] responsiones suas amittit2 versus petentem et faciat excambium cum [035] defensiones habeat et non sit in culpa. Cum autem warantus omnino [036] non venerit vel cum venerit se excusare non possit de defalta, tunc primo [037] capiatur assisa per3 defaltam,4 ut sciatur an petens ius habeat petendi vel
Notes
26. domini regis vel in manum nostram, OC, MG, CM (vel capere in).