Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 261  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tamen petentem docere rationem et ius quare pertineat ad ipsum. Si
[002] autem petens non compareat, expectato quarto die recedet tenens quietus
[003] de brevi illo et similiter waranti. Si autem præsentes fuerint petens et
[004] tenens et warantus defaltam fecerit, tunc ante omnia per defaltam waranti
[005] imprimis capiatur assisa, nec10 procedatur versus warantum ad aliquam
[006] districtionem per11 captionem12 terrarum vel alio modo ante captionem
[007] assisæ, et13 donec sciatur utrum tenens amiserit vel retinuerit per14
[008] assisam.15 Si autem retinuerit, tunc non erit necesse procedere contra
[009] warantum in placito warantiæ. Et unde si primo die capi non possit
[010] assisa, sed detur alius dies vel forte plures pro defectu recognitorum vel
[011] per essonium tenentis, et ad diem illum ante captionem assisæ venerit
[012] warantus et velit warantizare et defendere, non debet audiri antequam
[013] f.258b] assisa capiatur in modum assisæ, tum quia diem non habet16
[014] ad warantizandum, tum quia amisit per defaltam suam omnes exceptiones
[015] et omnes17 responsiones18 suas, et ita quod non potest defendere,
[016] tum quia nescitur adhuc ante captionem assisæ utrum oporteat eum de
[017] necessitate defendere vel non defendere. <Et quod assisa capi debeat
[018] antequam warantus respondeat ad warantiam postquam comparuerit
[019] post defaltam, habetis de termino Sancti Michælis anno regis Henrici
[020] tertio incipiente quarto comitatu Essexiæ, assisa mortis antecessoris,
[021] si Brianus pater Henrici. Et quia petens recuperavit per assisam, tenens
[022] processit versus warantum de excambio et warantus warantizavit et fecit
[023] excambium, et alibi in multis locis.> Et ideo non est necessaria eius
[024] præsentia antequam venerit per19 districtionem cum tenens amiserit.
[025] Et unde cum diem non habeat et dicat, Warantizo et20 reddo et restituo
[026] petenti tenementum, facit manifeste disseisinam tenenti si hoc fecerit contra
[027] ipsius tenentis voluntatem, quia cum teneatur tenentem in possessione
[028] sua defendere non21 poterit eum disseisire et petenti restituere, quia
[029] defendere et22 restituere23 contra voluntatem tenentis non possunt simul
[030] stare.

Si warantus defaltam fecerit, capiatur de terra sua.


[032] SI autem captio assisæ adiudicata fuerit per defaltam et assisa capta
[033] et tenens amiserit per assisam, tunc primo procedendum erit versus warantum
[034] de warantia quod capiatur de24 terra sua25 in manum domini regis ad
[035] valentiam terræ quam tenens amisit, et non in eo sensu quod tenentem
[036] warantizare possit, id est defendere in sua seisina secundum quod warantizatio



Notes

10. non, OC, MG.

11-12. Om., OC, MG.

13. Om., OC, MG.

14-15. tunc non erit assisa, MA, MB; om. OC, CM, MG (om., per assisam . . . retinuerit).

16. habuit, OC, MG.

17. Om., OC, MG.

18. defensiones, V, OC, MG, CM.

19. post, OC, MG, CM.

20. Om., V, MA, MB.

21. nec, MA, MB, MC, MG, CM, Y.

22-23. Om., OC, MG.

25. Om., MA, MB.

24-25. Om., OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College