Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 25  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vim disseisitoris iniuriosam sustineat, cadit in assisam. Item cum quis
[002] venerit ut iuste possidentem per vim deiciat, cum possidens in possessione
[003] viriliter se defendat et vicecomes vim invasoris iniuriosam sustineat, cadit
[004] similiter in assisam. Sed vice versa cum vicecomes iuste possidentem in sua
[005] possessione defendat, vel cum iuste possidens eiectus fuerit et incontinenti
[006] nitatur possessionem suam resumere, et vicecomes cum rogatus fuerit et
[007] quamdiu licuerit vim talem sustineat cum iusta sit, hoc ei licebit, scilicet
[008] quamdiu iuste possidens civilem habuerit possessionem, et donec amissa
[009] fuerit per negligentiam, impotentiam vel desperationem. In quo casu
[010] vicecomes ulterius se non intromittat etiam rogatus, ne incidat in assisam.
[011] f.164b] Hæc autem omnia facere potest vel ut amicus vel ut vicecomes ex
[012] officio suo pro pace domini regis. Et in fine notandum quod talis reiectio6
[013] et7 incontinenti facienda continua esse debet, non distincta per temporum
[014] intervalla, ut si quis iniuste disseisitus fuerit, assumptis viribus debet
[015] incontinenti disseisitorem reicere si possit: si autem non, non debet inde
[016] recedere sed continue pulsare. Quia qui semel per impotentiam recesserit
[017] utramque amittit possessionem, quia post tempus redire non potest ad
[018] deiciendum nec seisinam quam sic amisit pro voluntate sua resumere, cum
[019] iam ad manus superioris fuerit devoluta cognitio. Oportet igitur de necessitate
[020] ad superiorem recurrere sicut inferius apparebit. Hæc8 ad præsens de
[021] reiectione9 incontinenti dicta sufficiant exempli causa.

Quod oportet de necessitate ad superiorem recurrere ubi non poterit disseisitus per se disseisitorem suum incontinenti reicere, et fiat ei ibi breve de nova disseisina.


[023] DICTUM est supra qualiter disseisitus poterit disseisitorem suum incontinenti
[024] reicere impune et sine brevi quamdiu retinuerit civilem possessionem.
[025] Nunc autem dicendum qualiter recurritur ad superioris auxilium cum
[026] utramque amiserit possessionem, naturalem videlicet et civilem. Cum
[027] igitur disseisitus ita negligens fuerit in hac parte quod nolit vel non possit
[028] disseisitorem suum reicere, de beneficio principis succurritur ei per recognitionem
[029] assisæ novæ disseisinæ, multis vigiliis excogitatam et inventam,
[030] recuperandæ possessionis gratia quam disseisitus iniuste amisit et sine
[031] iudicio, ut per summariam cognitionem absque magna iuris solemnitate
[032] quasi per compendium negotium terminetur. Locum autem non solum
[033] habet huiusmodi assisa in rebus corporalibus, sicut in tenementis quibuscumque,
[034] verum etiam in rebus10 incorporalibus, sicut in servitutibus et
[035] iuribus quæ pertinent ad tenementa, sicut in iure pascendi, falcandi,
[036] fodiendi et huiusmodi, sicut inferius apparebit. Est autem ista recognitio



Notes

6. reeiectio, OA, CE, Y, Co.

7. est, CE, Co, Y; om., MA, V.

8. haec est, OA; haec etiam, CE; haec autem, V.

9. reeiectione, CE, Y, Co; re eiectione, OA, MG.

10. omnibus, MC, LA (corporalibus).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College