Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 254  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod obiit post terminum. Item quod ipse sit propinquior heres35 et
[002] ostendat rationem quare sit, quæ quidem si tenens simpliciter negaverit
[003] et per omnia vel quendam articulum prædictorum, per assisam poterit
[004] veritas declarari, vel si nihil habeat quod proponat vel cum habuerit et
[005] nihil proposuerit, statim procedet assisa per duodecim iuratores contra
[006] quod nihil excipi possit, et non per pauciores secundum quod fieri poterit
[007] in assisa novæ disseisinæ per36 septem ad minus, ut supra per assisam
[008] novæ disseisinæ.37 Et ideo hic procedat38 assisa per duodecim ad minus
[009] qui nulla ratione sint recusabiles,39 ut supra de nova disseisina. Iurare
[010] autem40 debent iuratores in hac forma.

De forma sacramenti.


[012] Hoc auditis iustitiarii quod veritatem dicam de hac assisa, et de terra
[013] vel redditu vel de tenemento unde tantus41 redditus provenit qui petitur,
[014] et unde visum feci per præceptum domini regis, et pro nihilo omittam
[015] quin veritatem dicam, sic me deus etcetera. Et quilibet post alium ita,42
[016] tale sacramentum etcetera, ut supra. Et si quidam43 de novo appositi
[017] fuerint et recenter qui numquam tenementum viderunt, iurare poterunt
[018] salvo visu. Et tunc refert utrum eodem die et44 de novo appositi fuerint
[019] pro defectu aliorum recognitorum, vel ab initio electi et visum facere
[020] noluerint in contemptum. Quo casu si recenter assumpti fuerint, erit
[021] cum eis misericorditer agendum ad plus et ad minus secundum ordinationem
[022] iustitiariorum. Si autem ab initio electi fuerint et assumpti et
[023] visum facere ad mandatum vicecomitis recusaverint, dupliciter delinquunt,45 scilicet de falso sacramento et contemptu, et magis ut videtur
[024] quam illi qui obediunt licet peieraverint.46 Et unde nescitur si eiusdem
[025] esse debeant condicionis cuius sunt illi qui visum fecerint47 cum de iure
[026] condicionis deterioris esse deberent.48 Facto igitur sacramento secundum
[027] quod prædictum est cum omnes præsentes fuerint, si per omnia convenerint
[028] secundum eorum veredictum, aut iudicabitur seisina petenti aut
[029] tenens49 imperpetuum vel ad tempus a clamio50 petentis per assisam liberabitur.
[030] Et sic absolutio vel condemnatio subsequetur secundum quod iuratores
[031] verum dixerint vel falsum, certum vel obscurum, ut supra de assisis.51
[032] Et si falsum dixerint, inde sequetur remedium ut infra de convictionibus.
[033] f.256] Item licet partes præsentes sint et se posuerint in assisam, iuratores
[034] tamen possunt esse absentes qui declarare deberent veritatem,



Notes

35. Om., MA, MB.

36-37. Om., OC, MG, CM, MA.

38. procedet, MA, OC; procedit, MG.

39. excusabiles, OA, CE.

40. Om., OC, MG, CM, MC, Y.

41. tanti, OA, CE.

42. sic, V, OC; om., MG; infra, CE.

43. quid, quid. (= quidem?), MSS. var.

44. Om., OC, MG, MA, MB.

45. delinquent, OC; --querint, MB; om., MG.

46. pereraverunt, MA, MB; peioraverint, OC, CM; om., MG.

47. fecerunt, OC, CM, MC; om., MG.

48. debent, OC, CM, MA; om., MG.

49. tenenti, OC, MG, CM, MA.

50. clamore, V, MB; clam., MA.

51. sic, CE, MC; assisa, V, MA; assis., MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College