Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 253  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] coram iustitiariis etcetera13 tali loco, tali14 die auditurus recognitionem
[002] assisæ mortis antecessoris15 quæ summonita est in curia nostra coram
[003] præfatis iustitiariis nostris de tanto terræ vel redditus cum pertinentiis
[004] in tali villa, et ostensurus quare non fuit coram eisdem iustitiariis nostris
[005] apud talem locum tali die sicut alias summonitus fuit. Et habeas ibi
[006] summonitores et hoc breve. Teste etcetera. Sed refert quem diem habere
[007] debeat in resummonitione, utrum scilicet16 quindecim dierum vel minus
[008] spatium, sed hoc17 determinare18 poterit secundum quod assisa capi
[009] debeat in comitatu vel extra comitatum. Si autem extra comitatum,
[010] continebit dilatio19 spatium20 quindecim dierum. Si autem infra,21 non
[011] erit tam diffusa dilatio, sed erunt indutiæ arbitrariæ dependentes ex
[012] iustitiariorum voluntate. Post resummonitionem vero non iacebit essonium
[013] nec post essonium resummonitio, quia per essonium videtur tenens
[014] concedere summontionem. Et ubi iacet resummonitio et22 ubi non23
[015] et in cuius persona, habetis supra de assisa24 ultimæ præsentationis plenius
[016] in principio. Post resummonitionem sive venerit tenens sive non venerit,25
[017] capiatur assisa per defaltam quia tantum operatur sua absentia quam
[018] præsentia: quia si præsens esset in odium defaltæ nihil dicere posset26
[019] quare assisa remaneret, nisi forte cum venerit proferat27 cartas domini
[020] regis per quas dominus rex ei debeat warantizare et sine quo dicat quod
[021] non potest respondere. Et idem erit28 dicendum si proferat cartas aliorum
[022] et eos vocaverit ad warantum. Item29 in aliis casibus ubi scilicet antecessor
[023] ille de cuius morte profert assisam petens non tenuit terram illam
[024] nisi ad vitam suam per cirographum et finem factum in curia domini
[025] f.255b] regis, vel si felonia obiciatur vel alia similis exceptio peremptoria,
[026] quod si nulla sit talis, statim pro pœna illarum duarum defaltarum
[027] capiatur assisa, secundum quod fieri debet in assisa ultimæ præsentationis
[028] et30 aliis consimilibus, salva domino regi misericordia sua pro contemptu
[029] summonitiois.

Cum partes comparuerint in iudicio qualiter petens debet fundare intentionem suam.


[031] UTROQUE autem tam petente quam tenente comparante, perlecto brevi et
[032] audito, oportet petentem proponere intentionem suam31 secundum
[033] formam brevis et fundare eam sic, quod pater vel mater vel alius antecessor
[034] suus32 fuit seisitus vel33 seisita34 in dominico suo ut de feodo de
[035] tanto terræ vel redditus cum pertinentiis in tali villa die quo obiit, et



Notes

13. nostris, OC, MG, CM, MC.

14. et tali, OC, MG, CM, MC.

15. antecessorum, OA, CE.

16. videlicet, OA, CE.

17. hæc, V, MA; licet, CM.

18. terminare, V, MA, MB.

19. Om., MA, MB.

20. Om., OA, CE.

21. Om., MA, MB.

22-23. Om., OC, MG, CM.

24. assisis, ass., MSS. var.

25. Om., OC, MG, CM.

26. poterit, OC, MG.

27. profert, MA, MB; proferit, CM.

28. est, OC; om., MG, CM.

29. idem, MA, MB, MC.

30. et in, OC, MG.

31. Om., OA, CE, MC, Y.

32. Om., OC, MG, CM.

33-34. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College