[001] et ideo de necessitate aliquando ponitur assisa in respectum1 pro defectu [002] recognitorum. Et ideo præcipiatur vicecomiti quod habeat coram iustitiariis [003] corpora recognitorum per hoc breve.
Breve de habendis corporibus iuratorum.
[005] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod habeas coram iustitiariis [006] nostris apud talem locum tali die corpora A., B., C., et aliorum nominandorum, [007] recognitorum2 assisæ mortis antecessoris quam talis in curia [008] nostra coram etcetera, arramiavit versus talem de tanto terræ cum pertinentiis [009] in tali villa ad faciendam assisam illam. Et si plures forte fecerint [010] defaltas, tunc dicatur, et ad audiendum iudicium suum de pluribus [011] defaltis.
Si capta fuerit assisa per defaltam vel si statim tenens se ponat in assisam sine aliqua exceptione.
[013] SI autem per defaltam capiatur assisa3 sive tenens præsens fuerit in ipsa [014] captione sive non, vel si præsens concesserit assisam, et ita capiatur [015] in modum assisæ et non iuratæ, si iuratores in veredicto suo dicendo [016] super sacramentum suum de aliqua exceptione in quam petens se non [017] posuerit falsum dixerint, locus erit convictioni quod4 neque tenens sit [018] super exceptione status,5 finis facti, conventionis, rei iudicatæ et huiusmodi: [019] vel si dixerint de aliqua exceptione verum vel falsum6 alia quam [020] in quam petens et tenens se posuerint,7 si falsum dixerint locus erit [021] convictioni, quod tamen non esset si præsens utraque pars de communi [022] consensu quod ita esset vel non esset se poneret in assisam. Contingit [023] multotiens quod ante iudicium partes assisam terminant per concordiam. [024] Sed ante videndum est qualiter fiat seisina petenti postquam per iudicium [025] recuperaverit. Et sciendum quod petenti fieri debet seisina per tale breve [026] per iudicium.
Breve de seisina facienda post captionem assisæ.
[028] REX vicecomiti salutem. Scias quod A. in curia nostra recuperavit seisinam [029] suam versus B. de tanto terræ cum pertinentiis in tali villa per [030] assisam mortis antecessoris inde8 ibi inter eos captam. Et ideo tibi præcipimus [031] quod prædicto A. de prædicta terra cum pertinentiis sine dilatione [032] plenariam9 seisinam habere facias. Item alia forma ubi custos [033] abiudicatus est de custodia sua forte propter vastum et destructionem [034] quam fecit in custodia sua, ideo fiat parenti illius minoris nomine minoris [035] et ad opus10 minoris seisina per hoc breve, vel hoc potuit11 esse quia12 [036] tenementum fuit socagium et pertinuit custodia ad matrem.