Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 252  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fratris vel sororis, cum semper responderi possit ad assisam avunculi
[002] quod avunculus habet nepotem qui maius habet ius in tenemento illo
[003] quam habeat avunculus, si terra non sit partibilis, vel tantundem si
[004] terra sit partibilis. In quibus casibus nihil capiat per assisam. Si autem
[005] aliquis ipsorum petat versus alium per assisam vel per breve de consanguinitate
[006] hereditatem a communi stipite descendentem, avunculus
[007] versus nepotem vel e converso, nullius32 tenebit actio in hoc casu sed locum
[008] habebit breve de recto, secundum quod inferius dicetur plenius33 in
[009] tractatu de consanguinitate.

f.255]Qualiter procedendum sit post impetrationem brevis, et de essoniis.


[011] IMPETRATO igitur brevi assisæ mortis antecessoris aliquo1 prædictorum
[012] modorum, cum fuerit vicecomiti exhibitum et electis iuratoribus et facto
[013] visu, detur dies partibus coram iustitiariis certis die et loco, et2 summoneantur
[014] iuratores quod tunc sint ibi ad faciendum illam recognitionem.
[015] Ad quem diem poterit se tenens essoniare si voluerit,3 unus vel plures
[016] separatim, secundum4 quod separatim tenuerint et per se vel simul et5 in
[017] communi, ita quod quilibet eorum habeat unicum essonium de malo
[018] veniendi si fuerint in provincia, et aliquando de servitio domini regis,
[019] unum vel plura. Si autem ultra mare et ante summonitionem, tunc de
[020] ultra mare habebunt unum et6 diem brevem vel diffusum secundum quod
[021] tenens se essoniaverit de peregrinatione versus Terram Sanctam, de
[022] simplici peregrinatione vel de passagio generali, vel ad Sanctum Iacobum
[023] vel citra: ad minus tamen habebit spatium de ultra mare quadraginta
[024] dierum et unius7 fluctus et unius8 ebbæ9 secundum quod inferius dicetur
[025] plenius de essoniis. Si autem primo die non venerit nec se essoniaverit,
[026] tunc statim resummoneatur. Et si assisa capi debeat in comitatu, præcipiatur
[027] vicecomiti quod faciat ipsum resummoneri etiam sine brevi. Et re
[028] vera ubicumque capiatur extra comitatum post essonium vel resummonitionem
[029] vel diem datum vel waranti vocationem, semper incipi debet in
[030] comitatu, et ideo si fieri debeat resummonitio fieri debet in comitatu,
[031] sed si ad resummonitionem detur dies extra comitatum, tunc necesse
[032] erit quod fiat resummonitio per breve, ut sciri possit extra comitatum
[033] per breve quid10 vicecomes fecerit de resummonitione. Breve11 autem
[034] tale erit.12

Breve de resummonitione si assisa capienda fuerit extra comitatum.


[036] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. quod sit



Notes

32. nullus, MB, MC, MG, CE, CM (actionem); nulla, MA, OC; sic, OA, Y, Co.

33. Om., MA, MB.

1. aliquorum, OC, MG.

2. Om., OC, MG, CM.

3. fuerit, OC, MG, CM.

4. vel secundum, MA, MB.

5. Om., OC, MG.

6. Om., OC, CM, MA.

7. unus, OC, MG.

8. unus, OC, MG.

9. elbe, CE, MB; ebbe, MSS. gen. (Anglice?).

10. quod, OC, MG, MA; quis, CM; qui, MB.

11-12. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College