[001] cum sint quasi in uno gradu cum avo et avia. Sed ulterius non tenet [002] breve ascendendo in eo quod tangit assisam mortis antecessoris, quia [003] assisa ulterius non extenditur. In eo autem quod tangit consanguinitatem [004] ulterius extenditur descendendo quam ad nepotem, quatenus tempus [005] assisæ15 mortis antecessoris permiserit16 usque ad trinepotem, qui omnes [006] dicuntur consanguinei. Et de hac materia dicetur infra plenius in tractatu [007] de consanguinitate.
Breve quod mixtam habet naturam cum morte antecessoris et cum consanguinitate.
[009] IN quo casu cum sit assisa mortis antecessoris coniugenda cum consanguinitate, [010] non erit primo17 recurrendum ad præcipe de consanguinitate [011] sed ad assisam mortis antecessoris,18 quia persona quæ propinquior est et [012] facit assisam et trahit ad se personam et gradum remotiorem, ut ibi19 [013] potius procedat assisa quam præcipe, quia illud quod est magis remotum [014] a20 stipite21 non trahit ad se id quod est magis iunctum: sed e converso in [015] omni casu. Et bene poterit quælibet istarum coniungi cum alia actione, [016] quia quælibet22 loquitur de seisina eius quam habuit23 die quo obiit, quod [017] non est in breve de recto, et quælibet de possessione et non de proprietate. [018] Item si hoc, poterit tunc adiungi assisæ mortis antecessoris quilibet [019] successor et antecessor qui assumi poterunt in placito de consanguinitate, [020] ut si dicatur, talis frater et24 soror et talis nepos vel ulterius consanguineus [021] ut in linea infra, vel talis frater vel soror et talis antecessor ut in linea [022] supra. Et eadem erit ratio. Sunt etiam25 alia brevia huic26 aliquantulum [023] similia de morte avunculi et de morte amitæ et materteræ in hereditate [024] partibili, et ubi in omni casu coniungitur nepos cum avunculo vel amita [025] vel matertera in assisa mortis antecessoris, et27 ubi non est mixta cum [026] consanguinitate, et ubi dicitur, si A. avunculus, amita28 vel matertera B. [027] et frater vel soror C. cuius heredes ipsi sunt fuit seisitus vel seisita in [028] dominico suo ut de feodo etcetera. Si autem hereditas partibilis non sit [029] et avunculus de morte patris vel matris, avunculi, amitæ vel materteræ [030] assisam mortis antecessoris29 portaverit, et nepos ex fratre breve de consanguinitate [031] versus capitalem dominum et versus extraneas personas de [032] hereditate non partibili, nepos semper præferetur30 propter iuris prærogativam [033] quod ei descendit. Et eodem modo dici poterit si uterque assisam [034] mortis antecessoris arramiaverit versus extraneam personam,31 nepos [035] scilicet de morte avunculi et materteræ, et avunculus ipsius de morte