[001] et hoc breve. Teste etcetera. Si autem antecessor ingressus fuerit [002] religionem et ita quod mortuus sit sæculo, vel profectus in peregrinatione [003] in quo itinere obierit, tunc variatur breve sic: parati sacramento [004] recognoscere si talis pater vel mater, avunculus vel amita, frater vel [005] soror ipsius talis fuit seisitus vel seisita in dominico suo ut de feodo de [006] tanto terræ vel redditus cum pertinentiis in tali villa die quo habitum [007] religionis suscepit,4 et si habitum illum suscepit post terminum ut supra. [008] Et si5 idem talis etcetera ut supra. Vel sic: die quo iter peregrinationis [009] arripuit versus Terram Sanctam, vel Sanctum Iacobum vel alibi, in [010] quo itinere obiit ut dicitur, et si iter illud arripuit post ultimum etcetera. [011] Et si idem talis propinquior heres eius sit. Item est alius modus et alia [012] forma ubi plures participes coheredes unum ius habentes petant per [013] assisam, sicut plures feminæ quarum quædam maritatæ sunt et quædam [014] non. Et tunc dicatur hoc modo.
Aliud breve ubi plures sunt participes petentes.
[016] REX vicecomiti salutem. Si A. et B. uxor eius, C. et D. sorores ipsius B. [017] fecerint te securum etcetera, tunc summone duodecim etcetera quod sint [018] coram etcetera, parati sacramento recognoscere si talis pater ipsarum [019] B., C. et D. fuit seisitus etcetera ut supra, de decem acris terræ cum [020] pertinentiis in tali villa. Et si etcetera. Et summoneatur tenens sive sit [021] unus vel plures qui terram illam teneant.6 Et ubi plures erunt assisæ [022] propter pluralitatem tenentium. Item notandum quod ubi petens fuerit [023] infra ætatem plegios non inveniet de prosequendo. Et ideo non dicetur, [024] si talis qui est infra ætatem fecerit te securum etcetera. Sed statim dicetur [025] post salutem, si A. pater talis qui est infra ætatem fuit seisitus etcetera. [026] Item nec apponendus est terminus, quia si petens sit infra ætatem manifeste [027] apparebit quod talis antecessor minoris obiit post terminum. Item [028] est7 alia forma brevis quod quasi mixtam habet naturam. Habet enim in [029] parte naturam brevis mortis antecessoris8 et in parte naturam brevis de [030] consanguinitate, ubi hereditas descendit ab uno stipite ad duas personas [031] quæ9 sunt quasi unus heres per diversas lineas, sicut ad filiam ubi tenet [032] assisa mortis antecessoris, et ad nepotem ex alia filia ubi locum habet [033] consanguinitas de morte avi, et10 ad quem gradum assisa se non extendit, [034] et unde dicatur11 in forma qua prius, sed variatur ita scilicet, si talis [035] pater A. vel mater, et12 avus vel avia B., vel proavus vel antecessor [036] fuit seisitus in dominico etcetera. Et quod dicitur de seisina avi et aviæ [037] ex parte nepotis, dici poterit de eorum fratribus et sororibus avunculis [038] f.254b] ipsius A. et amitis et13 consanguineis sive antecessoribus,14