Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 249  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qui custodiam habet hereditatis cum herede vel sine,25 si vastum fecerit
[002] vel destructionem restituit damna et amittit custodiam. Cum autem
[003] ut prædictum est ad heredem non cognoscatur, statim recurrat ad superioris
[004] auxilium, sive sit unus sive plures participes unum ius habentes
[005] quorum nullus sine alio assisam portare poterit. Et si omnes in brevi
[006] non nominentur pro uno tantum cadit breve, nec cum non26 nominetur
[007] non erit summonendus quod sequatur cum participibus, sicut inferius
[008] observatur in quibusdam casibus. Facta igitur impetratione de officio
[009] vicecomitis satis constare potest per ea quæ superius fiunt in aliis assisis.
[010] Forma autem brevis tale erit.

Breve assisæ mortis antecessoris.


[012] REX vicecomiti salutem. Si talis fecerit te securum de clamore27 suo
[013] prosequendo, tunc summone per bonos summonitores duodecim liberos
[014] et legales homines de visneto de tali villa quod sint coram institiariis
[015] nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, parati sacramento
[016] recognoscere si talis pater vel mater, avunculus vel amita, frater vel soror
[017] ipsius talis fuit seisitus vel28 seisita29 in dominico suo ut de feodo de
[018] tanto terræ et30 tanto redditus31 cum pertinentiis in tali villa die quo32
[019] obiit, et si obiit post ultimum reditum33 regis Iohannis patris nostri
[020] de Hibernia in Angliam,34 et si prædictus talis propinquior heres eius
[021] sit. Et interim terram illam vel35 tenementum unde redditus ille provenit
[022] videant, et nomina eorum imbreviari facias.36 Et summone per bonos
[023] f.254] summonitores talem qui terram illam tenet vel redditum illum
[024] ei1 deforciat, quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas
[025] ibi summonitores et hoc breve. Teste2 etcetera.3

Aliud breve de eo qui est infra ætatem.


[027] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores duodecim
[028] liberos et legales homines de visneto de tali villa quod sint coram iustitiariis
[029] nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, parati
[030] sacramento recognoscere si talis pater vel mater, avunculus vel amita,
[031] frater vel soror ipsius talis fuit seisitus in dominico suo ut de feodo de
[032] tanto terræ cum pertinentiis in tali villa, et si idem talis propinquior heres
[033] eius sit. Et interim terram illam videant, et nomina eorum imbreviari
[034] facias. Et summone per bonos summonitores talem qui terram illam tenet
[035] quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas ibi summonitores



Notes

25. Om., OC, MG, CM.

26. Om., MA, MB, MG, CM.

27. sic, OA; clamio, Y; clam., MSS. gen.

28-29. Om., OC, MG, MB.

32. qua, OA, CE, Y, MA; om., MB.

30-31. Om., OC, MG, MB.

33. redditum, MSS. var.

34. Ins., et tempore regis Edwardi mutatus fuit terminus iste post coronationem regis Henrici patris ipsius regis Edwardi, V; sim., OC, MG, CM, MC.

35. et, OC, MG, MC; illud, CM.

36. faciant, MA, CM.

1. unde ei, V, MA.

3. etc. Item est aliud breve de morte antecessoris(um) de eo qui est infra ætatem, MSS. var. (= Rubrica?).

2-3. Om., OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College