Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 24  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] legis auxilium invocat qui in legem committit. Lex enim se ei gratis obtulit,
[002] quam quidem recusans usus est viribus et non lege. Et ideo ei non subveniet,
[003] quia cum potuit noluit, et cum velit non poterit. Eodem modo
[004] respondebit ei minister iuris cuius iurisdictionem minus licite sibi usurpa-
[005] f.164] vit. Item esto quod disseisitor cum disseisinam fecerit, statim et
[006] eodem die vel in crastino rem spoliatam ad alium transtulerit ex quacumque
[007] causa, poterit ille ad quem res translata est incontinenti eici a vero
[008] domino disseisito, sicut ipse primus et principalis disseisitor, quia verus
[009] dominus semper sibi retinuit civilem possessionem quamvis naturalem
[010] amitteret. Eodem modo si per assisam novæ disseisinæ velit agere versus
[011] utrumque recuperabit, quia uterque fecit ei disseisinam principaliter,
[012] scilicet primus disseisitor abstulit ei naturalem possessionem et secundus
[013] civilem, et uterque coniunctus cum1 alio2 simul abstulit ei utramque,
[014] civilem scilicet et naturalem. Et unde neuter eorum sine alio respondebit.
[015] Sed3 unus, scilicet primus, tenetur ex disseisina tantum ad pœnam et non
[016] ad restitutionem, quia non habet quod restituat. Secundus vero tenetur ad
[017] utrumque, tam ad pœnam quam ad restitutionem. Ad pœnam quia abstulit
[018] civilem possessionem, et ad restitutionem quia habet rem quæ debet
[019] restitui. Secus autem est si res post disseisinam per longum intervallum
[020] transferatur ante brevis impetrationem, et ubi primus et principalis disseisitor
[021] tantum tenetur ad pœnam propter iniuriam, et ille ad quem res per
[022] intervallum translata fuerit tantum ad restitutionem secundum virtutem
[023] assisæ, ut infra dicetur. Item esto quod primus disseisitor post disseisinam
[024] statim fuerit ab alio disseisitus, poterit verus dominus si voluerit ultimum
[025] disseisitorem incontinenti eicere, sed non post intervallum supra dicta
[026] ratione. Et eodem modo si per assisam velit agere, poterit versus utrumque
[027] et versus utrumque recuperare. Si autem ad tempus dissimulaverit, poterit
[028] ille primus disseisitor versus suum disseisitorem recuperare si agere velit
[029] per assisam. Posset etiam eum ab initio incontinenti reicere, ut infra de
[030] translationibus4 ubi plus de hac materia, sine regressu aliquo quem ille
[031] secundus disseisitor habere poterit. Item quæritur de recenti reiectione an
[032] vicecomes debeat intromittere. Videtur quod sic quamvis quidam dicunt5
[033] contrarium, sed ad certum tempus et non imperpetuum, nec debet se
[034] ingerere ex officio suo nisi hoc postulet disseisitus, quia si fecerit cadit in
[035] assisam. Item videre debet vicecomes cum fuerit requisitus utrum violentia
[036] pro qua requiritur iusta sit vel iniuriosa. Si autem iniuriosa, se non
[037] intromittat ad alicuius instantiam ne incidat in assisam, ut si aliquis alium
[038] disseisiverit iniuste, et disseisitus ad hoc nitatur ut disseisitorem suum
[039] incontinenti reiciat: si vicecomes vim disseisiti quæ iusta est amoveat, et



Notes

1-2. Om., MA, MB, CM; et alio, OB.

3. si, LA, MC.

4. transactionibus, OC, MG; transgressionibus, V.

5. dicant, OB, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College