Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 248  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et pacificam seisinam ad seisinam antecessoris adquirendam, cum omnes
[002] descendant ab uno stipite ex persona eius qui ultimo obiit seisitus de
[003] prædicta hereditate, sed locum habebit breve de recto sicut inferius
[004] apparebit in tractatu de consanguinitate. Sed si verus heres tales statim
[005] et recenter eicere non possit, si8 sibi statim perquisiverit bene iacebit
[006] assisa mortis antecessoris inter eos per diligentem impetrationem, quia
[007] sic interrumpitur eorum possessio quod liberum tenementum habere non
[008] poterunt, et sic pares esse non poterunt cum propinquiore herede quoad
[009] ius possessionis antequam liberum tenementum adquisiverint9 ex tempore
[010] et longa possessione, quod quidem esse poterit10 cum longam et pacificam
[011] possessionem habuerint.11 Item esto quod absente capitali domino frater
[012] bastardus fratrem bastardum invenerit in seisina: et si talem eiecerit,
[013] videndum erit an recuperare12 debeat per assisam non obstante exceptione
[014] de libero tenemento, quia si opponatur locum non habebit, quia licet
[015] disseisitus bastardus sit, tamen non competit disseisitori talis exceptio
[016] cum sit bastardus et maxime in odium spoliationis. Sed cum constiterit
[017] f.253b] per assisam quod uterque sit bastardus, habita hinc inde compensatione
[018] bastardiæ, melior erit condicio primi possidentis et maxime
[019] eius qui causam et auctoritate habuerit a capitali domino. Cum autem
[020] contigerit quod capitalis dominus primam habuerit seisinam et vacuam,
[021] et sit aliquis extra seisinam qui se facit heredem, et capitalis dominus
[022] recognoscat eum ad heredem, si heres plenæ ætatis extiterit, statim
[023] capiat dominus capitalis homagium suum et restituat ei hereditatem,
[024] accepta securitate de relevio suo et fidelitate et sacramento de servitiis
[025] quæ ad dominum pertinent de prædicta hereditate faciendis.13 Si autem
[026] infra ætatem extiterit, statim ante omnia capiat homagium suum et tunc
[027] demum habeat custodiam et maritagium. Si autem talem ad heredem non
[028] cognoverit cuiuscumque fuerit ætatis heres, tunc primo14 locum habebit
[029] assisa mortis antecessoris15 versus dominum capitalem sicut versus16
[030] quemlibet extraneum, et17 ita quod si18 dum19 capitalis dominus primam
[031] seisinam habuerit et de herede constiterit, seisinam20 malitiose distulerit21
[032] et vastum et destructionem fecerit, cum ipso tenemento damna restituat
[033] sicut fieri debet in assisa novæ disseisinæ, licet non habeatur in usu, ad
[034] malitiam dominorum22 reprimendam qui23 res hereditarias per primam
[035] seisinam suam convertunt in prædicta,24 sicut videri poterit in custode



Notes

8. sed, OC, MG, CM.

9. adquisiverit, -runt, MSS. var.

10. poterunt, OA, CE, MA, MB.

11. habuerunt, OA, CE; -uerit, CM.

12. respondere, OC, MG.

13. facienda, OC, MG, CE; ins., et hoc continetur in magna carta domini Henrici regis, OC, MG, CM.

14. primum, OC, MG, CM, MC.

15. antecessorum, OA, CE.

16. Om., MA, MB.

17. Om., OC, MG, CM, MC.

18-19. si, MA, Y, MC (corr.); dum, OC, MG, CM; si cum, MB.

20. et seisinam ei, OC, MG, CM, MC.

21. facere d., OC, MG, CM.

22. Om., MA, MB.

23. quæ, OC, MG.

24. propria, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College