Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 247  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] statim eum reeiecerit,48 ipse heres per assisam non recuperabit ut de
[002] libero tenemento suo, quia vacuam seisinam non invenit. Et si dominus
[003] capitalis heredem eicere non possit, eici debet ex49 officio superioris, cum
[004] per assisam recuperare non possit. Cum autem capitalis dominus sic
[005] se posuerit in seisinam vacuam, aut constat ei quis sit heres aut nescit
[006] heredem, vel si duo vel plures contendant de hereditate et nescit quis
[007] eorum sit heres propinquior, vel50 si sciat quis sit propinquior,51 nesciat
[008] f.253] tamen si sit superstes necne, plenæ ætatis vel non, cum heres
[009] sit agens in remotis, si capitalis dominus nomine suo ingrediatur possessionem,
[010] statim adquiritur heredi possessio etiam1 herede ignorante, quasi
[011] animo et corpore procuratorio. Eodem modo si heres præsens sit, maior
[012] vel minor. Si autem nullum sciat heredem, vel si sciat, nescit utrum
[013] vivus sit vel mortuus, vel si dubitavit2 quis ex pluribus qui se faciunt
[014] heredes sit heres propinquior, nulli istorum adquirit liberum tenementum
[015] ex seisina sua cum nullius certæ personæ nomine ingressus sit possessionem,
[016] et in quibus casibus se tenere poterit in possessione sine iuris
[017] iniuria donec ei constiterit de herede. Et unde si nullus heres apparuerit,
[018] possit talis hereditas esse eschæta sua, et si eiciatur recuperabit seisinam
[019] suam ut de libero tenemento suo per assisam novæ disseisinæ, donec
[020] ei constiterit de herede. Item esto quod capitalis dominus in seisina
[021] invenerit fratrem postnatum vel bastardum qui se fecerit legitimum
[022] heredem. Quæritur an tales eicere possit3 sine iudicio et impune cum
[023] sit alius heres apparens. Et4 videtur quod non quia hoc pertinet ad
[024] heredem et non ad dominum capitalem, quia tales cum eiecti fuerint
[025] si5 assisam portaverint contra dominum capitalem, non competit domino
[026] contra tales exceptio liberi tenementi vel bastardiæ. De hoc nihil ad eum
[027] cum sit heres apparens. Si autem nullus heres appareret6 huiusmodi
[028] exceptiones domino competerent pro defectu heredis. Et hoc dico nisi
[029] tales diu in possessione extiterint per impotentiam vel negligentiam
[030] domini capitalis, quod sine iudicio eici non possunt. Si autem verus heres
[031] bastardum in possessione invenerit vel heredem propinquum, scilicet
[032] postnatum, in absentia domini capitalis statim et recenter eum eiciat
[033] antequam longam et pacificam habeat seisinam et sic liberum tenementum
[034] ex tempore quod sufficit pro titulo, quod quidem facere non poterit post
[035] tempus, nec recuperabit per assisam novæ disseisinæ, quia ius merum
[036] quod descendit vero heredi non statim coniungitur cum seisina, nec
[037] competit vero heredi contra tales assisa mortis antecessoris7 post longam



Notes

48. reicerit, CM; eiecerit, CE, MC; reiecerit, V, MG; om., OC.

49. de, OC, MG, CM, MC.

50-51. Om., OC, MG.

1. et, OC, CM; om., MG.

2. dubitaverit, OC, MG, CM.

3. posset, OA, OC, MG; possunt, MA, MB.

4. Om., OA, CE, MG.

5. et, MA; om., V, MB.

6. apparet, MA, MB.

7. antecessorum, OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College